BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orationes » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 102

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


aliter quam animantia bruta interituros. Item cum Jesaias dixisset,
tyrannos nunquam resurrecturos, subiecit: sed mortui Tui, domine, resur-
gent ac vivent
. Neque verum est tamen, impiorum animos omnes
penitus perituros cadaveris occasu, ut nonnulli putarunt ex eo loco
Davidis אל יַקוּמוּ non stabunt, sed ut pulvis flatu levissimo venti, sic etiam
scelerati a conspectu Dei dissipabuntur. Id autem Danielis testimonio
comprobari potest: Multi, inquit, dormientium in terra pulverulenta
resurgent, hi quidem ad vitam aeternam, illi vero ad contu-
meliam et opprobria sempiterna
. Alioquin impiis mors fructuosa
foret, ut Tryphon Ebraeus disserit apud Justinum. Neque tamen Daniel
omnes resurrecturos spondet, sed multos. Nam ii quorum animas Deus
occidit (solus autem animas et corpora occidere potest), eorum nulla est
spes ac proprie mortui dicuntur, ad quos illud pertinet: Reviviscetne
homo, cum mortuus fuerit?
Ceteri proprie dormientes vocantur, ad
quos illud pertinet: Num quod qui dormit, non resurget? Item
illud: Vivat Ruben et non moriatur morte secunda. Quo
pertinet etiam Ezechielis: Et violabunt me ad populum meum,
ut necarent animas, quae non moriuntur, et vitam promit-
terent animabus quae non vivunt
. At illi, qui ultro Deum
eiuraverunt, scient se esse morituros, postquam sceleratae vitae poenas dederint.
Sic etiam Jesaias: Videbunt, inquit, cadavera eorum, qui
perfide a me desciverunt, quoniam vermis eorum non morietur
et ignis eorum non exstinguetur
. Ex quo intelligitur, bonorum
et malorum exitus valde sui dissimiles esse futuros. Plurimum enim
distant ii, qui seipsos flagitiis omnibus contaminaverunt nec poenituerunt
unquam ab his, qui nihil differunt a iudicio ferarum, sed gulae tantum et
ventri addicti fuerunt, quos cum ipsis cadaveribus obituros aiunt; alios
autem immanium scelerum, priusquam moriantur, iusta supplicia lui-
turos. Namque Chaldaeus interpres, qui obscura clarius interpretatur,
impios resurrecturos scribit, non aliam ob rem, quam ut acerbissima tormenta
patiautur. Est etiam aliud foedissimum genus hominum illorum, qui scele-
rata consensionis fide cum daemonibus societatem inierunt, quorum mini-
sterio daemones ad supplicia exequenda uti consueverunt; hos plerique putant
mortuos semper consequi suos duces daemones et eorum naturam ac officia


pagina successiva »
 
p. 102