BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Metamorphoses » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 103

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


foedissima cum maximis doloribus ac molestia subire. Caeteris, qui nec ad
extremum improbi fuerunt, nec poenituerunt tamen, poenas esse decretas,
leniores tamen, quoad purgatis mentibus tandem aliquando in angelorum
coetus ac societates admittantur. Paulo aliter interpres quidam Ebraeus:
Scire te velim, inquit, Deum creavisse homines inferiores ad imaginem
superiorum et in homine quidem duos esse appetitus, bonum et malum, toti-
demque angelos: si bene vixerit, in angelum bonum, si male, in angelum
malum convertitur. Atque eo pertinet interpretatio Pauli Riccii elegans
et peracuta, qui haec verba: de limo terrae formavit hominem
non solum traduxit ad conformationem corporis humani de argilla
limosa vel terra, verum etiam ad intellectum patibilem, quem actuosum
effici i. e. ex humana mente angelum fieri scribit.
Toralba: Angelorum ac daemonum quam diuturna vita sit futura,
qua ratione intelligi possit, non video, cum ne hominum quidem spiran-
tium ulla vitae definitio percipi queat.
Salomo: Certi sunt uniuscuiusque vitae termini a Deo positi ac
decreti, quos prorogare quisque potest virtutum eximiarum praestantia.
Improbi vero vitae suae terminos circumcidunt et contrahunt, quae tem-
poris ac vitae contractio ac propagatio frequens in sacris litteris non modo
ad hanc, quam misere ducimus, sed et ad futuram vitam pertinet, quia saepe
Deus sanctissimos et integerrimos quosque ad se rapit in ipso aetatis flore,
ut Abelem sibi carissimum, Josiam, decus principum. Et huic quidem Deus
denunciavit brevi occasurum, ne miserandis ultionum cladibus obrueretur.
Iustus, inquit Jesaias, perit, nec tamen quisquam est, qui ad
animum revocet, quod ab imminentibus calamitatibus ereptus
sit. Sed paene omnes, inquit angelus ad Esdram, pereunt et
profligatissima est eorum multitudo: Quisquis autem evaserit
pericula, superabit ac salutem meam videbit, et tunc misera-
buntur seipsos, qui iussa mea spreverunt, nec virtutibus
ullum nec poenitentiae locum reliquerunt, quos oportet post
cruciatum torqueri. Tu vero ne quaesiveris curiose, quomodo
cruciandi sint impii, sed quomodo iusti sint servandi.
Coronaeus: Caetera quidem Salomoni consentior, praeterquam
quod mentes eorum, qui pecudum vixerint vitam, una cum ipso corpore dicit
obituras simul nec sempiternos cruciatus sceleratis decretos, sed post diuturnum
cruciatum penitus interituros arbitratur, tametsi nihil adseverare voluit.


pagina successiva »
 
p. 103