BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 104

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Sacris enim scriptionibus confidimus, omnes omnium animos, cadaveribus
relictis, immortales futuros ac tandem resurrecturos.
Curtius: Etiam Ebraeorum ea spes est et fiducia, extremo capite
symboli, quod mortui resurgent.
Senamus: Multa quidem, quae vulgus tanquam oracula divina mi-
ratur, omitto, caetera tamen omnia facilius mihi quam resurrectio cadaverum
persuaderi possunt. Nec mirum mihi videtur, si Athenienses Paulum
de resurrectione cadaverum disserentem in fine risu acceperunt.
Fridericus: At philosophus fuit Athenagoras, qui eleganti oratione
scripsit ad M. Aurelium Augustum περὶ ἀναστάσεως. Claruit etiam Iustinus
martyr philosophiae disciplinis sub eodem principe, qui tamen Sophistarum
argutias de resurrectione acutissime refellit. Fuit praeter hos Democritus;
philosophorum sui temporis facile princeps, qui cadaverum resurrectionem
comprobavit.
Toralba: Hunc tamen Plinius deridendum proponens, similis,
inquit, de asseverandis et de reviviscendis vanitas a Democrito promissa,
qui et ipse non revixit. Quae, malum, ista dementia est iterari vitam
mortemque?
Senamus: Audirem libenter arguta illa, quae Fridericus spopondit,
Iustini argumenta.
Fridericus: Piget quidem omnia, unum tamen aut alterum, ne
videar ineptus, referre non pigebit. Si quae sunt ex elementis, ait,
fiunt rursus elementa; cum absurdum sit, rursus eadem existere, quae ex
elementis exstiterunt. Item: Si penes Deum est, ut facti sint homines
et corrupti, nonne etiam penes eum est, ut nos rursus fiamus et cor-
rumpamur? Superius Toralba demonstravit, ab unius Dei voluntate statum
et rerum omnium conditionem pendere; cur non igitur Deus, qui materiam
ex nihilo, hominem e pulvere creavit, eundem rursus e pulvere recreare
poterit?
Octavius: Deum id posse ambigit nemo, sed quaeritur, velit
id necne?
Curtius: Si de potestate dubitare scelus, certe de voluntate ambi-
gere nefas est, cum infinitis sacrae scripturae locis perspicuam divinae volun-
tatis testificationem habeamus.
Octavius: Ismaelitae resurrectionem fore credunt, ut ex Alchorani
libris testatum videmus. Azora 48, 10 inquit Mahummedes: Buccinae sonitu
mortui succumbunt omnia, nisi dextra Dei servaverit: secundo clangore tubae


pagina successiva »
 
p. 104