BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 105

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


omnia resurgent. Eos autem, qui resurrecturi sunt, staturam Adami,
doctrinam Mahummedis et Christi formam habituros asseverat. Deum autem
eadem facilitate mortuos excitaturum, qua creavit. Qui tamen inter Ismaelitas
theologos ac philosophos allegorias sacras venerantur, nullam cadaverum,
sed animorum tantum resurrectionem sperant. Et certe duo sunt fidei
christiani capita, scilicet ἀνάστασις et ἀποθέωσις τῶν ἀνθρῶπων, quae in-
numerabiles a christiana religione prohibuerunt atque inprimis Originem Ada-
mantium, Synezium Episcopum, Phereonitas, Borbonianos, Zachaeos.
Coronaeus: Illud quidem laetandum nobis est, quod Ebraeis, Ismae-
litis et Christianis inter ipsos convenit de resurrectione mortuorum.
Salomo: Rabbi Jochanan, ex sententia Simeonis Jozadach expli-
cans verba Dei: Delebo hominem quem creavi, tradit, ossiculum vertebrae,
quod לוּץ appellatur, unde resurrecturi fuissent, qui in diluvio perierunt,
tunc evanuisse. Scribit autem, os illud nec molae subiectum conteri, nec
ignibus iniectum exuri, nec incudibus aut malleis suppositum, ulla
ex parte diminui potuisse, sed malleos atque incudes confractos exstitisse.
Nulla enim sunt ossa dentibus duriora, quae flammis obsistere Plinius
scribit, cedunt tamen diuturnis ignibus. Sed haec ab Ebraeis allegorice
scripta sunt, ut animorum resurrectionem significarent. Quod enim Rabbi
Iuda et Moses Rambam et Cynaeus tradunt, nullum sacrae scripturae caput
resurrectionis testimonio vacare; qui de coelo delapsi fuerunt, inquit Cynaeus,
in coelum redibunt, qui de terra, penitus morientur. Itaque Ebraei vocant
impium בְלוּ יַעֲל i. e. qui non ascendit, imperiti Belial pronunciant. Nam
cum sapientiae magister hominis et belluae eundem interitum fore
scripsisset, Chaldaeus interpres sic transtulit: Impiorum, qui non poenituerunt,
ac iumentorum idem interitus ac exitus futurus est. Est autem acceptio
iumentorum in sacra scriptura frequens pro iis, qui pecudum in morem
vivunt. Quod enim psaltes lyricus: Oves, boves et pecora campi,
Hieronymus: pecora, bruta seu brutos homines, nihil a belluis differentes,
interpretatur. Et cum edicto regio indictum esset ieiunium homi-
nibus ac iumentis, ut Deum invocarent, iumentorum appellatione homines,
bestiarum in morem viventes, interpretantur, quorum animos cum cadaveribus
mori arbitrantur, iustorum vero mentes cadaveribus superstites fore, i. e.
resurrecturos, tradunt.


pagina successiva »
 
p. 105