BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Theages » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 108

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Salomo: Jesaiae locum perperam interpretatum prius aperuisse nobis
videmur, Ezechielis autem visio non esset, si nihil aliud, quam quod vi-
detur, significaret. Ut si quis scalam Jacobi, quae, a terra ad coeli verticem
pertingebat, scalam fuisse putet, a vero sensu aberrabit. Itaque visionem
acceptam vates explicans: Ossa haec, inquit, sunt Israėlitae,
qui queruntur, ossa sua exaruisse, spem etiam periisse,
cum scilicet exules ab hostibus abducti sint.
Coronaeus: Si nullus est animorum mortuo corpore interitus, qui
fieri potest, ut resurrectio de mentibus intelligatur? Id enim resurgere di-
cimus, quod caduca sui natura collapsum rursus erigitur. Ac mens humana
nec moritur, cum sit cadaveri superstes, nec cadit, igitur ne resurget
quidem. Sin occultis quibusdam Dei iudiciis quaedam impiorum mentes in-
tereunt penitus nec ullam resurgendi spem habent, resurrectio tamen utroque
modo de cadaveribus interpretanda nobis videtur.
Octavius: Probabilior esset eorum sententia, qui resurrectionem im-
piorum ab impietate ad pietatem, a vitiis ad virtutem interpretantur, ex his
Christi verbis: Qui crediderit in me, transiit de morte
in vitam
. Sic etiam Pythagorei sepulcra sceleratis quasi mortuis
erigebant.
Fridericus: Hanc haeresin refellit Tertullianus his verbis: Qui-
dam resurrectionem iam esse factam asseverant et futuram mortuorum re-
surrectionem imaginariam fictamque distorquent, nullam aliam esse rati, quam
quae iam facta est fitque quotidie, cum quis, mortis, scilicet damnationis, se-
pulcro relicto, in quo mortuus iacebat, Dei accepta cognitione, quae animas
reducit in vitam, Deo resurgit. Cuius haeresis principes fuere Hymenaeus
et Philaetus, quos Paulus ad Timotheum refellit et Augustinus his verbis:
Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem negant, non intelligentes id,
quod ait apostolus, oportere corruptibile hoc induere incorruptibile et
mortale hoc induere immortalitatem. Quod cum fiet, non erit caro et san-
guis, sed coeleste corpus.

Octavius: Si coeleste corpus erit, non caro, non sanguis erit, in-
visibile corpus perinde ut coelum erit intellectuale quoddam sine cute, sine
carnibus, sine ossibus, sine pulpa, sine visceribus, sine dentibus. Nam si
resurgerent ipsa cadavera, frustra scriptum esset, beatorum animas an-
gelis similes futuras, cum angeli humana figura, coelesti quadam essentia
convestiantur. Cum enim Sadducaei quidam Epicuraei Christum rogarent,
Cuius esset uxor, quae septem maritis nupsisset vicissim, Christus corporeas


pagina successiva »
 
p. 108