BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 109

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


connubiorum voluptates exsecratus, beatos angelis similes fore affirmabat,
idque argumento efficaci affirmans, haec verba subiicit: Quod vero
mortui, inquit, resurgent, Moses ostendit, cum diceret: Deus
Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, non est autem Deus
mortuorum, sed viventium
. Quo ex loco plane constat, resurrec-
tionem non esse cadaverum, sed animorum, cum dicat Abrahamum eiusque
filium et nepotem resurrexisse et vivere.
Fridericus: Haec verba de Abrahamo et Isaaco Marcionis exemplari
defuisse scribit Epiphanius.
Octavius: Ea tamen a tribus evangeliorum scriptoribus repetita vi-
demus iisdem verbis.
Salomo: Si Marcionis exemplar accipitis, innumerabilia pene loca
in omnibus Novi Testamenti libris truncata reperietis, cuiusmodi est illud:
Quaeritis viventem, resurrexit a mortuis, exemplari Marcionis deest.
Curtius: Marcionem evangeliorum corruptorem omittamus ac nostris
libris aeque ac priscis i. e. veteris instrumenti tabulis utamur. Neque
enim negari potest, quin Helias viduae Sareptanae filium matri redivivum
exhibuerit. Item cadaver in sepulcrum Helisaei coniectum eodem mo-
mento revixit.
Salomo: Horum adhuc recentia et inviolata cadavera prophetarum
precibus ac virtute revixisse non dubito; sed nusquam legimus, cineres
cadaverum ambustorum vel ossa putrida, aut quae feris aut piscibus pabula
pridem fuissent, revixisse. Et quidem ex loco Davidis, quo negat, di-
vinas laudes a mortuis celebrari, Chaldaeus interpres ita convertit: An cor-
pora pulvere resumta resurgent?
Senamus: Saepe contingit, recentia cadavera, quae plane inanimata
putabantur, ardentibus rogis imposita aut igni admota, calore cadaveris ex-
citato revixisse, ut Plinius scribit, et sine ignibus Iulius II Pontifex M.,
cum biduum exanimis iacuisset, sumto Spiritu ad se rediit, quin etiam Jo-
hannes Duns, qui Scotus usurpatur, in foveam demissus ac terra contectus
revixit. Sed cum obruto Spiritu fervato caput collisisset, cruentus
adhuc exspirans extractus est. Illud vero ex antiquissimis scriptoribus le-
gimus, animas sua cadavera aliquamdiu consequi.
Fridericus: At non modo Lazarum quatriduana sepultura tumu-
latum ad Christi vocem, sed etiam multa sanctorum cadavera, aliquot ante
saecula in pulverem coacta, revixisse legimus ac Christo moriente re-
surrexisse.


pagina successiva »
 
p. 109