BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 110

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Octavius: Memini theologum acutum revocare solitum sen-
tentias eius, qui cadavera illa sanctorum, quae revixisse dicebant, tri-
duum vixisse, deinde latuisse: Cur, inquit, sancti illi potius quam ceteri re-
surrexerunt? Tum negat mortuos esse qui revixerant, cum Paulus aperte
scribat, resurrectionem fore vitam aeternam. Idem quoque de Lazaro
sentit; quem tamen solus Johannes ex omnibus revixisse testatur. Nec certe
beneficium, sed supplicium Lazaro irrogatum videretur, si de coelesti an-
gelorum coetu in foetidum et semiputre cadaver redire cogeretur. Cum
Thessalus Erichton rogantibus in Pharsalia Pompeianis de futura victoria
manes ex umbris et atra caligine inferorum eliciens, pro ingenti mercede
iurato promisit, animam quam evocarat nunquam ullis carminibus aut
sacrificiis in cadaver redituram:
nec verba nec herbae
Audebunt longum somnum tibi solvere Lethes.

Et quemadmodum Platonici existimabant, propter ingens aliquod scelus
animas in haec cadavera demissas, ita quoque sanctissimorum virorum mentes
illae, quae in cadavera moriente Christo redierunt, flagitium quoddam
inexpiabile commisisse credibile foret, ut rursus foedissimis carceribus
manciparentur, cum mors a theologis poena peccati definiatur. Aut si postea
beatos illos, qui revixerant, mori non potuisse demus, ubinam terrarum hac-
tenus delituerunt? Neque enim coelum ante Christum ascendere fas erat,
pristino cadavere resumto, ut cum latroni Christus iam moriturus spo-
pondisset, eo ipso die secum fore in paradiso, quo tamen non nisi quadra-
gesimo die post legitur pervenisse, satis constat, non de cadavere, sed
de mente esse locutum.
Toralba: Certe vulgaris cadaverum resurrectio probari nemini potest,
quin aperte fateatur Pythagoricam παλλιγγενεσίαν regenerationem, ut M. Varro
appellat, vel μετεμψύχωσιν transmutationem, ut Plotinus, vel μετενσωμάτωσιν
transcorporationem, ut Justinus, vel μετεγγισμοὺς τῶν ψυχῶν translationem
animarum; ut Epiphanius, vel ut Ebraei, animarum revolutionem. Qui
animorum in corpora reditus Pythagoreis quidem placuit, caeteris
semper displicuit. Iam vero qui resurrectionem cadaverum sperant, neque
mutos, neque surdos, neque distortos, neque leprosos, vel membris captos
ullos fore affirmant, sed alacres, robustos, formosos, cum explorata vel
exquisita sempiternaque corporum valetudine ac firmitate. Quin etiam
Scotus theologus scribit: foeminas virili sexu resurrecturas: in qua sen-


pagina successiva »
 
p. 110