BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 120

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


constructum, quod omnium Deorum numinibus consecrarat, πάνθεον appellavit.
Quod quidem unum ex omnibus antiquorum fanis Romae reliquum esse vi-
demus, a Bonifacio III Pontifice Maximo Divis omnibus consecratum. Ita
quoque Athenienses aras frequentes ἀγνώστων θεῶν habuere, ut Pausanias in
Atticis et Paulus ipse in concione ad populum Atheniensem comprobavit,
ut vero Deo, quem ignorabant, quoquo modo sacra fierent. Sic enim veteres
illi statuebant, mundum hunc Deorum plenissimum esse, cum locis omnibus
admiranda numina divinitatis contuerentur, ut non dubitarent exclamare:
Jovis omnia plena! et quidem pleni sunt coeli, plena est terra maiestatis
gloriae divinae. Quum enim Seneca quaereret: quid est Deus? Totum
quod vides et quod non vides. Plinius vero mundum ipsum universum
appellat numen aeternum; ob id enim existimo priscos illos homines, cum
virtutibus templa dicarent, iustitiae inquam, fortitudini, paci, spei,
fidei, pudicitiae, concordiae, saluti, pietati, honori, veri-
tati, providentiae, menti, clementiae, misericordiae, feli-
citati, liberalitati, famae, aeternitati, virtutes immortalis Dei
mortalibus ubique ad intuendum ac imitandum proposuisse, ut a vitiis de-
clinarent.
Curtius: Argute quidem Senamus, sed cur vitia superiora pro
Diis habuerunt? Cur pecuniae templum, cur edusae vel eduliae, cur po-
tanae, volupiae, libertinae, Veneri, Priapo, nisi ut eduliis, potibus,
voluptate, libidine, stupris, maiore licentia, quasi Diis concedentibus, abute-
rentur? Omitto febrim, furinam, lavernam, risum, luxuriam, impudentiam ac
teterrimi foetoris Deam Memphitim. Praetermitto Deos omnium aedium par-
tibus ac locis constitutos. Praeterea Joves trecentos, qui nomina pro
cuiuscunque voluntate sortiebantur, et innumerabilium Deorum populos ad
serpentes usque, quos omnes Deos Deasque M. Agrippa una conclusit et
eadem aede.
Salomo: Praestabilius fuisset, Deum aeternum ab illa Deorum in-
anium societate longissime segregare, quam illis aggregare. Quid enim
aliud est, quam sacratissima quaeque profanis conspurcare? Ob id enim po-
pulus Dei, in terram sanctiorem quasi in bonorum possessionem secundum
divinas tabulas missus, omnium inanium ac fictilium Deorum fana, statuas,


pagina successiva »
 
p. 120