BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De locis affectis » Augustinus, Aurelius - De civitate Dei » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 15

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Sub mediam fere noctem conventum advolantis utriusque sexus multitudinis
et quasi e nubibus delapsarum avium intuentur et ea geri vident, quae ab
eis gesta verissime narraverant. Postea vero quum adoratis daemonibus
venena tum animantibus tum frugibus perimendis consueto more accepissent,
nec amplius quid restaret quam δήμον ἄφεσις, ut Apuleius loquitur, prin-
ceps illius concionis legatum illum Pontificis Clementis una cum vicario
acciri mandavit, quod adyta sagarum temerare et sacra profanis oculis
intueri non erubuissent. Itaque e latebris in concionem protracti et contu-
rneliis omnibus affecti, ad extremum etiam tot et tantis fustium ictibus caesi
et trucidati fuerunt, ut domum aegre redeuntes octavo post die ex-
spirarent.
Coronaeus: Memini, cum ad urbem de inopinato eorum casu alla-
tum est, Pontifex Clemens rem, uti gesta fuerat, divulgari iussit, ne quis
postea tam incredulus esset, ut dubitare, aut tam impius, ut periculum fa-
cere auderet.
Curtius: Certe quidem incredibili antea desiderio captus sum, saga-
rum transvectiones et conventus cum daemonibus his oculis intueri; sed cum
huius argumenti scripta omnia veterum Graecorum et Latinorum legumque
divinarum et humanarum ab ultima antiquitate repetitarum cum nostrorum
sortilegorum historiis, indiciis, confessionibus et huiusmodi societatis composi-
tionibus testium contulissem, tum certe assentiri necesse habui ὃτι ἐστὶ,
nec tanto capitis mei periculo experiendum putavi, vera essent nec ne,
quae vulgo ferebantur; memor vulpis Aesopiae, quae cum a leone invitaretur,
ut eius antrum epulandi causa subiret, noluit,
quia me vestigia terrent
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum

Fridericus: Ut simia tametsi purpura induta sui semper similis est,
ita quoque daemonum vis ac potestas est ubique terrarum eadem.
Octavius: Multi multa in universa rerum natura mirantur, nihil
tamen admirabilius est ea, quae frequens est ubique terrarum λυκανθρωπία et
ονανθρωπία. Ridiculum antea putaram, quod in urbe Caira ferebatur, homi-
nes in asinos converti et incredibilia populo spectante facere. Fabulosum
etiam videbatur, quod de Ammonio proditum est, eum asinum philosophiae
auditorem habuisse, quaeque a Luciano et Apuleio prodita sunt de asino
aureo ludicra fuisse. Sed cum portu Arciones, quae nunc Kneza
vocatur, solverem et Arabiae felicis littora legerem, frequentes vidimus saga-
rum praestigias quae homines in asinos ac lupos converterent ac rursus


pagina successiva »
 
p. 15