BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 135

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Catholici salutarem esse dixissent. Itaque ambiguo responso utrisque illusit.
Alias idem sacrificulus daemonem rogavit, qui monachum obsidebat, quis-
nam esset? Sum, inquit, Matthias Durensis Abbas, nec prius obsessum di-
mittam, quam Trevirim profectus virginem Mariam placaverit, quod pictori
statuae virginis non cumulate satisfecerit.
Octavius: Ne Apollinis oracula cum responsis obsessorum confun-
damus, semper existimavi, oracula Christianae religionis primordio magna sui
parte a Graecis conficta, prout quisque hanc vel illam religionem probaret
aut improbaret, ut contraria legimus apud Porphyrium iis, quae ab Eusebio
et Lactantio commemorantur; cuiusmodi est illud: rogantibus, qualis fu-
turus esset Messias, respondisse fertur Apollo: Mortalis erit secundum carnem
i. e. θνητός ἔσται κατά σάρκα. Simile est etiam illud oraculum, quod
Augusto patri redditum ferunt: Puer, inquit, Hebraeus Deus rex me fu-
gere cogit; quasi Svetonius, Dio, Tacitus, qui levissima quaeque Augusti
somnia scriptis prodiderunt, oraculum tanti ponderis ac momenti omissuri
fuissent. At etiam M. Tullius, qui nascente Augusto consulatum gerebat,
scribit, Apollinis oracula pridem conticuisse, ut iam nihil contemtius esset.
Si tantum erat silentium Apollinis ante Tullium, qui trecentesimo post
anno tot ac tam multa oracula, quae petita legimus, effudisset?
Curtius: Quam diuturni silentii causam Plutarchus ad in-
teritum daemonum referendam putavit. Porphyrius, vero Apollinis oraculum
editum de silentii causa non ad illum Deum Hebraeum et regem, sed ad
Jovem traxit: Οἴχεται, inquit, οἴχεται Ἀπόλλων ἐπὶ φλογὸς καὶ βιάζεται οὐράνιος
φῶς Ζεῦς ἐστὶ
. Quis autem, nisi plane demens, foeminam a daemone ob
sessam ore furente ac rabie spumante, ut Plutarchus, Heraclitus ac Basilius
scripsere, ambigua voce balbutientem de futuris rogare velit? saepius enim
aures foeminarum pudendis admovere oportebat, ut responsa audirentur;
cuiusmodi sagam Coelius Rhodiginus in oppido Rhegio se scripsit vidisse,
quae pudendis obloquebatur, de praeteritis quidem perspicue, de futuris ob-
scurissime respondebat. Eo tamen erupit amentiae, ut talium sagarum
responsa pro divinis oraculis venditarent non modo imperiti homines,
verum etiam ipsi, qui summam eruditionis ac sapientiae opinionem de se
ipsis excitarant, Justinus, inquam, Eusebius, Lactantius, Porphyrius. Credite,
inquit Justinus, credite vetustissimae Erythreae Sibyllae, cuius libros toto
terrarum orbe servari contigit. Quin etiam Sibyllarum oracula, versibus
Graecis excusa, latine facere ac non ita pridem evulgare non dubitavit
Castalio, in quibus biblica historia brevissime contracta est.


pagina successiva »
 
p. 135