BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 137

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


excitatus, ad Epicuraeos cum epistola obsignata rediit, nihil tamen aliud se
audisse retulit, quam vocem cuiusdam susurrantis illud: Atrum. Quo audito
proconsul impietatis Epicuraeos coarguit ac Mopso deinde sacra facere non
destitit. Sed audiamus Herodotum, cuius aetate loquacissimi fuere
omnes Apollines. Is enim scribit: Cnidios, cum Isthmum Halicarnassi per-
fodere conarentur, nec quidquam proficerent, caementis in oculos obsilientibus,
aut latomis se ipsos vulnerantibus, ad Pythiam profectos responsum hoc
tulisse: Isthmum neque aggerate, neque fodite; Jupiter namque ipse, si vo-
luisset, fecisset insulam! Illi accepto responso ab opere destiterunt. Deum
quidem ista decrevisse argumento est, quod Demosthenes, Demetrius Po-
liorcetes, Caligula, Nero, Domitianus, qui Isthmum Corinthi perfodere sunt
conati, vel caesi vel capti, vel ab hostibus prostrati fuere, quod vel oracula
divina contemnere, vel naturae statum et ordinem perrumpere conarentur.
Quid? cum Athenienses, variis cladibus et morbis popularibus oppressi, Apol-
linem consulerent, respondit, suam aram duplicari oportere; erat enim cubica.
Fabri cubum cubo supposuerunt imperite. Cum pestis multo magis
quam antea grassaretur, iterum Apollo consultus respondit: aram non esse
duplicatam. Itaque Geometras tota Graecia arcessiri oportuit, ut ara cubica
duplicaretur, quod tandem Plato cum μεσολάβῳ praestitisset, exhausta ci-
vibus urbe, caedes conquievit. Advertite, obsecro, daemonem γεωμετρικώτατον
Atheniensibus rem omnium difficillimam proposuisse, scilicet cubum duplicare,
quod mortalium nullus adhuc demonstratione, sed physica tantum ratione
consequi potuit. Oportuisset enim duabus lineis, quibuscunque datis, duas
medias proportionales invenire, quod nullus adhuc conficere potuit. Nicolaus
Cusa id tentavit, Orontius id se esse assecutum iactavit, ex eoque
τετραγωνισμὸν penitus ignotum demonstrasse. Sed eius paralogismum
Nonius Lusitanus ac Buteo Delphinas perspicue docuerunt. Sic
Apollo admirabilitatem sui multo quam antea maiorem excitavit, quam
Plato bona fide auxit, cum ab Aegyptiis eruditus praedicaret:
Apollinem hoc responso Athenienses a luxu, libidine, crapula, rapinis ad
honesta ingenuarum artium studia revocare voluisse.
Toralba: Si fabri cubicam argillae massam arae cubicae aequalem
fecissent et ad pondus tantundem adiecissent, tum utramque massam simul
coagmentatam figura cubica finxissent, nullo negotio expedita res erat phy-
sica ratione.
Salomo: Apollinis aeque ac Bahalis oracula seu vera seu falsa a


pagina successiva »
 
p. 137