Biblia, Col »
Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 16
Bodin, Jean
Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis
humanae figurae restituerent, ut ea quae Homerus de Circe, Herodotus de
Nerviis, Varro, Pausanias, Plato, Pomponius Mela de Arcadum et Lycaonum
lycanthropia scripserunt, non modo verisimilia, sed pro certis et
compertis
haberem.
Coronaeus: Aeque mihi ut vobis
incredibilia ac ne oculis quidem
istis ac sensibus fidem habuissem, nisi sacris litteris confirmatum
legissem Na-
bochodonosoris ab humana figura in pecudum, item virgarum in
serpen-
tes conversionem. Nihil tunc amplius dubitandum putavi, nisi quis
putet,
Circem et magos facinum oculis fecisse.
Salomo: Si esset illa fascinatio ac vecordia
mentibus iniecta, non
mera μεταμόρφωσις non virga Mosis virgas
magorum vorare potuisset, nec
arrogantiae poenas lueret Nabochodonosor, quem unguibus ac pelle
villosa
contectum, totum septennium pecudis figuram indutum ac mente
captum,
foeno etiam pastum fuisse, in sacris litteris testatum habemus. Nam
Moses
Aegyptiorum magos eadem fecisse scribit,
quae ipse divina potestate fecerat,
i. e. serpentes, ranas, sanguinem. At Moses
fascinabat neminem, igitur nec
illi, cum eadem ab ipsis facta fuisse scribat, nec mentem
Nabochodonosoris
cum humana figura ereptam ac restitutam fuisse Daniel vates omnium cla-
rissimus prodidisset.
Curtius: Videtur Homerus his consentanea scribere de procis illis,
quos Circe in porcos mutarat, quibus capita,
vox, pili porcorum videbantur,
mens tamen ipsa constans ac figura manebat.
Οἱ δὲ συῶν μὲν ἔχον κεφαλὰς, φωνήν τε. δέμας τε,
Καὶ τρίχας, αὐτὰρ νοῦς ἦν ἔμπεδος
Boethius ita reddidit: Voce et corpore
perditis, sola mens stabilis semper
monstra, quae genuit, patitur.
Fridericus: At non solum corporis
figuram mutare saga potest, sed
etiam mentis ac rationis vim eripere, humana stante figura, ut Philo Ebraeus
scribit quod antea persuadere mihi non poteram, nisi plane
exploratum
haberem, magi cuiusdam capitali maleficio mentem adolescenti
affinitate mihi
coniuncto penitus ereptam fuisse ac plane dementem postea semper
vixisse,
quod Actius Sincerus
his versibus significat:
Illum illum magicis conabor adurere sacris,
Qui miserum tota spoliatum mente relinquit,
quae his versibus Lucani consentanea sunt:
Mens hausti nulla sanie polluta veneni
Excantata perit.
Senamus: Quid facilius erat Circae, quam procos suos in porcos mu-
tare? Id enim fit unius litterae translatione.
pagina successiva »
p. 16