BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 144

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


tinet gravior illa ac toties iniuncta Israėlitis criminatio, quod epularentur
עַל דַמִים super sanguines, ut deterrima Circe Ulyssem ac socios docebat,
Manes pascere sanguine effuso in scrobem plurium animantium cruore.
Itaque propositis omnium sacrificiorum generibus, ad extremum illud a legis-
latore subiicitur, ne deinceps sacrificent satyris et daemonibus, quibuscum
scortari, consueverant. Deum vero sacrificiis nullo modo delectari, ex eo
planum fit, quod vetuit usquam terrarum sibi pecudes mactari, praeter-
quam uno loco, quem ad sacrificandum delegisset, tametsi ubique gentium
synagogas ac fana liceret habere ad laudes et leges divinas praedicandas.
Nec vero sine summa Dei bonitate ac procuratione templum illud Sionis,
ubi sacrificia pecudum fieri nec alibi licebat, a Vespasiano Imperatore in-
censum est, ut omnes intelligerent, non armentis aut gregibus mactandis
flagitia dilui aut scelera expiari, aut salutem ab eo quenquam adipisci,
ut apud Jeremiam Deus clara voce populo contestatur hunc in modum:
Holocausta vestra victimis accumulate et ad satietatem
carnes vorate, nihil enim maioribus vestris huiusmodi man-
davi, cum illos ex Aegypto educerem. Et certe nihil Deus clara
voce praeter decalogum iussit; nullum autem sacrificium toto decalogo
continetur, quod ubique foedus cum populo percussum appellatur. Id autem
a prophetis toties ac tam saepe repetitum est, scilicet Deum a mactatione
pecudum abhorrere, ut non aliam ob causam templum illud exarsisse ac
populus Dei ex Palaestina eiectus esse videatur, quam ne deinceps in cruore
pecudum spem salutis collocaret. Aufer, inquit Oseas, a nobis ne-
quitiam, et exsolvemus iuvencos labiorum nostrorum
. Item:
Num veniam in conspectum Dei cum holocaustis, vitulis,
agniculis? Num placent Deo mille arietes aut 10,000 tor-
rentes olei? Num dabo primogenitum ad expiationem sce-
leris mei? Indicavi tibi, o homo, quid bonum sit et quid
a te Deus exquirat, scilicet facere iudicium, deligere boni-
tatem et humilem esse coram Deo tuo. Cum autem Saul, quo-
minus Dei mandato paruisset, sacrificia excusaret, acerbe Samuel illum in-
crepans: Obsequium, inquit, sacrificiis praestat. Acerbius
etiam apud Isaiam Deus execratur illos, qui sua scelera sacrificiis elui
putant. Est igitur in decalogi executione salus, non in sacrificiis statuenda.
Hoc fac, inquit, et vives! Et quidem cum rex Salomo arcam auream
fabricari iussisset, et in sacratissimo sanctuario collocaret, nihil in ea
deposuit praeter duas tabulas decalogi lapideas. Arcam autem protegebat
propitiatorium, ubi Deus inter utrumque angelum versari dicebatur, ut omnes


pagina successiva »
 
p. 144