BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 145

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


intelligerent, Deum mortalibus propitium fore, si sacrum decalogi foedus ex-
sequantur. Item Salomo cum Deum loquentem introduceret: Serva ,
inquit,
mandata mea, ut Vivas!
Quae qualia sint, significat his verbis:
Liga ea super digitos tuos, scribito super tabulas cordis
tui! Qua quidem eleganti allegoria decem digitorum decem decalogi
praecepta complexus est, ac duplici tabula cordis significat, primam ta-
bulam decalogi pertinere ad superiorem animae facultatem, quae ipsa mens
est, ad quam primae tabulae leges de cultu divino referuntur, secundam vero
tabulam ad inferiorem animae partem, qua docemur naturam coėrcere, libi-
dinem continere, ab alienis rebus mentes, oculos, manus abstinere. Nam
613 capita ac leges, quae libro legis continentur, partim ad iudicia,
partim ad mores, partim ad ritus, partim ad uberiorem explicationem
decalogi spectant, ut cum uno verbo decalogi scortatio prohibetur, vox
enim hebraica, נאוֹת omnem scortationem significat, sive cum daemonibus,
sive cum statuis caeterisque rebus, sive cum proximis, quibuscum incestus
admittitur, sive cum alterius uxore: denique lex illa vagos omnes con-
cubitus, stupra et cum brutis nefariam copulationem vetat, quae fusius
Moses in libro legum explicat, quam quae tabulis fuere comprehensa.
Universam vero legem R. Moses Rambam in quatuordecim partes distribuit:
prima pars aversionem a flagitiis et conversionem ad Deum; secunda ido-
lolatriae prohibitionem; tertia morum probitatem; quarta caritatem erga sin-
gulos; quinta mulctas pecuniarias; sexta contractuum et hereditatum iura;
septima dies fastos, nefastos, feriatos; octava ieiunia; nona preces et
laudationes; decima sanctuarium; undecima sacrificia ritus; duodecima pol-
lutiones et expiationes; decima tertia cibos vetitos ac cupiditates frangendas;
decima quarta vetitas libidines. Quae omnia copiosissime libris LXI pan-
dectarum hebraicarum et capitibus 532 continentur, vetantibus quidem le-
gibus poenae, iubentibus praemia subiiciuntur, ut cum benignitatis fontes
tenuibus aperire iubemur, haec verba subrogantur: Et bene tibi erit,
vel opibus te cumulabo, si hoc feceris. Semper enim largitionem
in tenues consequetur affluentia bonorum, ac tametsi nulla merces debeatur
officio, nihilominus tamen et iis, qui a vetitis abstinuerint, et iis, qui iussa
fecerint, mercedem ingentem Deus decrevit.
Octavius: Cum itaque Judaei ubique terrarum a sacrificiis pecudum
abstineant, inutiles sunt illae sacrificiorum leges.
Salomo: Nullum est sacrificium, nulla instrumenta sacrorum, nulli
ritus, quae rerum in naturae thesauris abditarum arcana pulcherrima non


pagina successiva »
 
p. 145