BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 146

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


contineant, ut ingeniosissime Philo Hebraeus, Abraham Aben Esra, Rex
Salomo, Leo Hebraeus interpretantur. His etiam docemur prius de peccatis
confiteri, deinde poenas acerbiores ac piacula deprecari impendentia,
tum gratias agere pro tam multis beneficiis, quibus continuo beamur, deni-
que laudibus Deum praedicare, postremo Deo mentes puras sacrificare.
Toralba: Equidem ab astrologo Judaeo didici, decem illa decalogi
capita decem orbibus coelestibus ordine decenti naturae convenire. Primum
ipsi Deo tribui, ut naturae universae autori supremo, secundum orbi se-
cundo, qui Hebraeis deserta appellatur, propterea quod nulla stella eo
coelo continetur, ita quoque sculptilia sanctissime prohibentur. Tertium caput,
quo Dei nomen temere usurpare prohibemur, orbi tertio congruit, ne per
Jovem caeteraque sidera iusiurandum concipiamus. Quartum caput, de festa
quiete Sabbathi, orbi Saturni, cui et septima dies Saturni, velut Hebraeorum
Sabbathi nuncupatur. Quintum caput, de cultu parentum, quinto orbi seu
Jovis, qui a Graecis Deorum parens, a Latinis Jupiter, quasi Juvans pater
est appellatus. Sextum caput, de caedibus, orbi Martis, quem Homerus
homicidam vocat et urbium eversorem. Septimum caput, de adulteriis ac
libidine, orbi Veneris. Octavum, de furtis, Mercurio, quem veteres mercatorum
Deum et lucri autorem fecerunt, et collegium mercatorum Romae dice-
batur Mercurialium. Nonum, de vetitis mendaciis falsique crimine tribuitur
Soli, de quo Virgilius: Solem mentiri, quis dicat? Quin etiam Hebraei solem
pro veritate usurpant, ut eo loco: Misericordiam et veritatem diligit Deus,
hebraica littera sic habet: quia sol et scutum est Deus, quod LXXII inter-
pretes sic reddunt: ὅτι ἔλεος καὶ ἀληθείαν ἀγαπᾶ κύριον. Graeci Apollinem
fecerunt oraculorum ac divinationis rerum abditarum parentem, principem et
qui discussis nebulis omnia perspicua facit. Decimum caput orbi Lunae, cui
eandem vim in macrocosmo tribuunt, quam iecori in microcosmo, ubi vis
cupiditatis maxime consistit, ita quoque decimo capite cupiditates cohibere
iubemur.
Fridericus: Valde arguta mihi admirabilisque videtur decalogi cum
orbibus coelestibus convenientia, quam Toralba ex abditis Hebraeorum ar-
canis promsit, quae non solum naturae universitati congruere, verum etiam
ordinem planetarum a veteribus traditum confirmare videtur. Nam quod
Ptolomaeus a veterum opinione primus omnium discedens Venerem et
Mercurium sub sole collocavit, id eo argumento fecisse videtur, quod solis
apsidem a terra distare scribit diametris terrestribus 6041/2, quod immane
spatium planetis vacuum relinquere incongruum putabat, cum ab axe luna
distaret terrae diametris 570. Sed multo absurdius est, quod Arabes et


pagina successiva »
 
p. 146