BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 153

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


rum, ut imperitorum hominum inscitia dicam an impietate, creationis memo-
ria ex animis hominum obliteraretur, diem mundi natalem iussit solenni cultu
celebrari. Fuit enim tanta Aristotelis et Epicuri vel impietas vel ignorantia
vel utrumque, ut mundum aeternum fuisse ac fore existimarent, contra quam
superius demonstratum est. Neque solum diem septimum, sed mensem
quoque septimum, quo creatus est mundus, clara plurimarum feriarum me-
moria posteritati commendavit, legum quoque divinarum lectionem eo mense
ac die, quo mundi creatio perfecta est, auspicari iussit. Anno septimo agri-
cultura deseri iubetur. Item eo die ac mense, quo mundi creatio consum-
mata est, pontifices ipsi a capite leges divinas incipiunt omnibus interpretari,
accensa facium ac lucernarum maxima copia, quem morem ab Aegyptiis ob-
servari scribit Herodotus, qui mos antiquissimus, mundi creationis index,
nondum ab usu exolevit. Hunc autem creationis mensem Ethanim i. e.
illustrium Chaldaei vocant, quoniam eo potissimum mense, quo mundus con-
ditus est, magnorum virorum ortus et occasus ac rerum publicarum insignes
conversiones accidere consueverunt. Dies autem creationis in tota natura
tam clarus est, ac prae caeteris tam perspicuus, ut nemo dubitare de-
beat, legem de quiete, sabbathi omnium maximo naturalem et universae
naturae consentaneum esse. Sed manum de tabula!
Coronaeus: Cur manum de tabula? aut quamobrem propositae ora-
tionis filum abrumpis eo loco, quem potissimum quaerimus, scilicet quietem
diei septimi perinde naturalem esse, ac caetara decalogi capita?
Salomo: Quia metuo, ea quae in arcanis divinis latent, oratione
temerare; nec tam multa dixissem, nisi vos rerum divinarum amantissimos
intelligerem.
Coronaeus: Ne igitur nobis sublimium rerum veneratoribus ac
divinarum invideas haec arcana.
Salomo: Ego quidem pauca de multis. Septimo die corporibus robur
et incrementum praecipue additur; bonorum etiam virorum sapientia eo die
potissimum augetur, ut maiores nostri a prophetis didicerunt; in sceleratos
autem ultio aėris potestatibus eo die potissimum permittitur. Quod saepe
quidem, sed nunquam plenius intellectum est, quam in Aegypto stupenda
clade, qua omnia hominum ac bestiarum primogenita totius regni longe
late patentis nocte media diei septimi eodem momento interierunt, Asmo-
daeis caedentibus. Quare lex divina circumcisionem infantis in octavam
diem prorogari iubet, ut sabbathum sanctum intercedens robur addat infanti.
Quin etiam medici de morbo aut accepto vulnere statuere nihil solent ante
octavum diem, propter septimi vim ac potestatem. Illud autem ab omni


pagina successiva »
 
p. 153