BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 156

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Curtius: Nimia profecto superstitione Judaei Hierosolymam a Pom-
peio scalis admotis otiose expugnari ac cives omnes sponte velut in
verriculo aut sagena rapi, partim etiam crudeliter mactari et urbem flori-
dissimam opibus diripi die sabbathi patiebantur, quem Dio historicus Sa-
turno fuisse sacratum scribit in hac expeditione, ubi Judaeos Vegetius
aeque ac Plutarchus valde irrident.
Salomo: Divina lex eos beavit, qui non subsederunt in subselliis
derisorum. Hanc quidem Hierosolymorum expugnationem, Strabo factam
scribit ἐν νηστείᾳ τῶν Ἰουδαίων, cum tamen die sabbathi ieiunare prohibea-
mur. At Josephus non a Strabone modo, sed etiam a Dione et Eusebio
discrepat; scribit enim, urbem captam a Pompeio die Tamuz, M. Tullio
Cicerone et M. Antonio consulibus, quod ut factum sit die septimo, Judae-
orum tamen religionem ac numinis metum laudare potius, quam irridere
deberent.
Fridericus: Agatharchides Cnidius leges ac religionem Judae-
orum ob id maxime sprevit, quod Ptolemaeum Lagi filium Hierosolyma
die sancto otiose invadere permisissent.
Salomo: Res tamen ex animo cessit Judaeis. Nam Philadelphus
Ptolemaeus Lagi filius urbem illam ac templum ingentibus donis ac largitio-
nibus locupletavit, centum millia captivorum nostrae gentis, sua pecunia
redemtos, manu misit, tabulam ex auro solidam duorum cubitorum ac
semis in sacrarium sanctissimum intulit, theologos LXXII ingentibus donis
ac largitionibus, ut sacra biblia ex Hebraeis graeca facerent, locupletavit,
quo nihil maius ac melius ab ullo principe praestari potuisset.
Fridericus: Sed negari non potest, quin supina illa negligentia
dicam, an stultitia, plane capitalis fuerit, quod Judaei urbem florentissimam
opibus, propugnaculis, iuventute, otiosissime expugnari, liberos, uxores,
templa sacratissima militum direptioni patere, quam die sabbathi tueri ma-
luerunt. Nam quid aliud est, quam Dei bonitatem experiri ac tentare? ubi
enim periculum a capite, a liberis, a familia propulsare die sabbathi ve-
tuit? Prius enim Agamemnon arma quemque parare iubet, deinde a Jove
victoriam precatur his verbis: δὸς μοὶ κατὰ πλῆρες ἑλεῖν Πριάμοιο μέλαθρον
i. e. da mihi sublimem Priami subvertere sedem. Nam cum olim Romani
inprimis religiose dies praeliares a festis discrevissent, ut M. Varro scribit,
ab hostibus continuo lacessiti praeliares dies exemerunt, ne cuiquam dein-
ceps religio iniiceretur, diebus festis proelium committere.


pagina successiva »
 
p. 156