BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 18

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Curtius: Devorationem quadrigae et quadrigarii ad fascinam per-
inere iudico, sed ascensionem et subvectionem illam daemonis ope factam
non dubito. Nam Simon magus, spectante Nerone cum ceteris principibus
et aulicis, in membra secari se iussit, deinde mambratim concisus revixit,
post etiam sublimis in aera subvectus est ac divinos honores et statuam a
Caesare adeptus. Quid est enim tam arduum, tam contra naturae vim, quod
saga illa se facturam profiteatur:
Cum volui, ripis ipsis mirantibus amnes
In fontes redire suos, concussaque sisto,
Stantia concutio, cantu freta nubila pello,
Nubilaque induco, ventos abigoque vocoque.
Vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
Et silvas moveo iubeoque tremiscere montes
Et mugire solum Manesque exire sepulcris,
Te quoque, Luna, traho.

Coronaeus: Num tibi, Toralba, videntur haec per naturam, an vero
daemonum ope fieri potuisse?
Hic Toralba: Ingenue, inquit, aperiam quae sentio, sed illud abs te,
Coronaee, peto, ne in rebus tam arduis amplius exigas, quam quod possum.
Coronaeus: Valde amens sim, si scire velim, quae tu nescias.
Toralba: Aliarum quidem artium veritatem cum assequi me posse
diffiderem, res ipsas et rerum abditas in natura causas omni studio scrutari
conatus, idem mihi ipsi quod navigantibus usu venit. Nam quo longius a
littoribus discedunt, eo vada sentiunt profundiora, quousque ab omnibus
terris longissime remoti molybdaenarum propter maris altitudinem usum
amittant. Ita quoque me in naturas elementorum, fossilium, metallorum,
stirpium, animantium ac coelestium corporum intuentem, postremo in ange-
lorum ac daemonum mirabilem potestatem altius mentis agitatione sub-
vectum ratio penitus deseruisse videtur. Quo etiam plura scire cupio, quoque
attentius et cautius subtilissima quaeque persequor, eo me imperitiorem agnosco.
Curtius: Id profecto non nisi doctissimis hominibus contingere solet.
Cuius rei causam cum inquirerem, Franciscus Fuxaeus, mathematicorum decus,
qui a rege Francorum Carolo IX evocatus, multis spectantibus Lutetiae do-
cuit, quod Archimedes olim proposuerat, datum pondus movere i. e. δοθὲν
βάρος κινῆσαι
, is, inquam, ignorandi scientiam certissimum scientiarum per-
fectiorum principium asseverabat nec ullos imperitiores, quam qui se
omnia scire arbitrarentur. Id autem exemplo docebat eorum, qui semper in
gurgustio vel Socratis specu conclusi iacuissent, aut quibus pateat coeli spa-


pagina successiva »
 
p. 18