BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedrus » Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 164

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


landis virginibus Christianorum morem valde improbavit, quo quidem foeminas
viris confusas inter amplexus et oscula caritatis, quae in ipsis templis fie-
bant, invaluisse scribit.
Coronaeus: Id quidem a pontificibus Romanis aliquando, ut opto
et spero, emendari poterit, perinde ut illa pietatis oscula fuere sublata.
Octavius: Agnosco equidem, omnia fere Judaeis et Ismaėlitis, quod
ad religionem attinet, communia esse, utrisque aeterni unius Dei cultus,
utrisque idolorum summa execratio, item circumcisio et genus ab Abrahamo
utrisque ducitur; abstinent utrique a sanguinis et porcorum esu, denique
lectiones utrisque frequentissimae, quas Tertullianus non satis argute repre-
hendit in Judaeis, quos lavari quotidie scribit, quia quotidie inquinantur, quasi
vero Christiani penitus circumcisi puriores essent, cum tamen David Goliathen
ob id execratus sit, quod esset incircumcisus et immundus. Quanquam
Aethiopes Christiani circumcisionem amplexi fuere, qua etiam veteres Aegyp-
tios uti consuevisse scribit Herodotus. His vero temporibus non modo
mares a maribus, verum etiam foeminae a foeminis nymphae quadam
particula circumciduntur.
Curtius: Fuit illa quidem foederis cum Abrahamo percussi tessera,
non tamen ullam video fuisse circumcisionis utilitatem.
Salomo: Quae maior aut sanctior utilitas esse potest, quam di-
vini foederis arcanum? Quanquam qui curiosius ista scrutantur, maximas
circumcisionis asserunt utilitates, tum ad procreationem liberorum com-
modiorem, tum ad inflammationem tumorum amovendam, tum ad coėrcendam
vim libidinis effervescentis, quam Rabbi Moses praecipuam circumcisionis
causam esse arbitratur. Hoc tamen Judaei ab Ismaėlitis differunt, quod hi
nec azymis nec agnis paschalibus utuntur nec sabbathi festiva quiete,
nec ad occasum conversi precantur, nec Messiam exspectant, ut Judaei, ex-
cipio eos, qui Haly sectam sequuntur, quos Imanias vocant. Ac tametsi preces
ad omnia coeli templa fieri posse confiteantur, saepius tamen ad Mecham
ora convertunt, ut olim Daniel in urbe Babylonis exul, in genua procumbens,
Hierosolymam versus orationem concipiebat.
Senamus: Mercurius Trismegistus adoraturos primum ad orientem
solem, meridie ad Austrum, sero ad occasum converti iussit. Graecis
tamen nonnullis usitatum erat, ad orientalem plagam Diis sacrificare, heroibus
vero ad occasum, caeteris omnibus ad orientem, qui mos a Chaldaeis et
magis Persarum ad omnes fere populos dimanavit; illi etiam diluculo ac


pagina successiva »
 
p. 164