BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 165

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


potissimum etiam soli orienti, quem Mithram appellabant, sacra facere con-
suerant. Hinc Maro:
Illi ad surgentis conversi lumina solis.
Sic tamen ut statuae in occidua plaga collocarentur, ortum spectantes, ut
Vitruvius scribit. Iubet enim Porphyrius, adoraturos statuis ortum spec-
tantibus ἀντιπροσώπους esse et converti ad occasum, contra quam Christiani
statuas occasum spectantes collocare solent, ut eas ipsi vultu ad orientem
converso adorent.
Fridericus: Christiani veteres cum rogarentur, cur ad solis ortum
conversi vota conciperent, respondebant, id illis in usu esse, quod oriens
honoratior esset occasu. Sic enim Pompeius Cornelio Syllae dixisse fertur,
plures orientem, quam occidentem solem adorare. Non video tamen, cur
Judaei ab omnibus populis dissidentes ad occasum conversi sacra faciant.
Salomo: Plerique nos id facere putant, ne solem ac sidera orientia
colere videamur. Sed falluntur, cum sol utramque plagam spectet et utroque
tempore sacra faciamus. At noster legislator tentorium sacrarii ad exemplar
universitatis constructum erexit. Est autem rapidissima orbium coelestium
conversio ab ortu ad occasum, et qui naturae cursum tenere volet, cum side-
ribus ad occasum progredi necesse habet, non regredi ad ortum. Ex quo quidem
pulcherrima naturae arcana eruuntur, ut decentem et naturae congruentem
morem intelligamus, quae scilicet dextra, quae pars mundi sinistra dicatur.
Toralba: Haec disputatio plurimum exercuit omnes scriptores,
nec tamen de mundi situ probabilem afferunt caussam. Nam Pythagoras,
Homerus, Plato, Aristoteles, Galenus, Averroes dextrum mundi latus in oriente
posuere, Plinius et Varro sinistrum. Augur enim Romanus, sub Dio tem-
plorum sacra lituo dividens, vultum ad Austrum convertebat, ut haberet a
sinistris ortum et occasum a dextris. Empedocles, Cleomenes, Lucanus, So-
linus, Philo Ebraeus dextram mundi partem Aquiloni tribuunt.
Salomo: Pontifex Hebraeorum sacrificans vultu ad occasum converso
dextrum latus Aquiloni opponit, laevum Austro, qui situs convenit universae
naturae. Sunt enim dextra sinistris robustiora ac vegetiora, ut pes dexter
ac brachium dextrum sinistro grandius, vegetius ac robustius est. Cor sa-
pientis, inquit Salomo,in dextra eius, stulti vero in sinistra
,
quia stulti, libidinis impotentia, cupiditatibus suis imperare nequeunt, ut sa-
pientes. Sic aquilonare homines australibus robustiores sunt ac vegetiores,
et ubique fere ad Aquilonem corpora sunt formae dignitate praestantiora,
ingeniorum vis tamen minor. In dextro latere iecur situm est, sanguinis
officina, in sinistro lien, conceptaculum atrae bilis. Sic ad aquilonarem re-


pagina successiva »
 
p. 165