BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ocellus Lucanus - De universi natura » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 176

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


tur, vivet, interpretatur de vita sempiterna. Illud perniciosius, quod
qui praemia ista libidinum fabulosa esse sciunt, etiam supplicia propo-
sita pro fabulis habent et in omne dedecus praecipites ruunt.
Octavius: Xenophontis et Platonis sententia mihi valde probatur,
scilicet magistratibus ac medicis licere ac semper licuisse, perinde ac nutri-
cibus erga infantes, mentiri, his quidem salutis corporum ac rerum publicarum
causa, quanto magis animorum saluti modis omnibus consulendum? Demus
certe Muhammedem corporeas voluptates post hanc vitam promisisse his, qui
pudicitiam colerent, quam ipse legislator in Maria virgine, in Zacharia, in
Johanne maximis laudibus pluribus Alcorani locis commendavit, adulteros
vero sempiternis inferorum ignibus devovit. Sed quis non videt, haec
ab eo scripta fuisse, ut omnes intelligerent, eos, qui sese turpium volup-
tatum blanditiis mancipassent, praemiis aeternis ac beata vita carituros?
Sic enim aperte declarat. Sed quoniam australes populi omnium maxime
proiecti sunt in Venerem, Muhammedes illa praemia excogitavit, ut ho-
mines etiam invitos pertraheret ad verum decus. Cum igitur illa sanxe-
rit, ut animas ab interitu servaret, quid in eo genere tum peccavit, quod
veniam non mereatur? aut quid aliud Christus proposuit, quam eos, qui
summa cum integritate vixerint, beatissimam vitam in aeternis voluptatibus
perfruendis adepturos? Quanquam non valde solliciti sint viri boni ac sa-
pientes, quanta sint virtutis ac pietatis praemia futura, cum virtus per se
ipsam maximum sibi praemium sit, ac magnopere laudandus videatur, qui
nihil boni facit, nulla proposita mercede. Omissis igitur virtutum praemiis,
omnes omnium religiones inquirite, si ulla est usquam gentium aut antea
exstitit unquam, quae puriorem aeterni Dei cultum doceat, quae ab idolorum
et creatarum rerum non modo cultu, verum etiam adspectu et cogitatione
longius discedat, quam religio Musulmannorum.
Salomo: Quod Ismaėlitae aeternum Deum nec plures uno colunt,
hoc habent a lege divina, nec decuit Muhammedem, novae legis specie,
quam ab angelo Gabriele sibi datam mentitus est, vera falsis, turpia ho-
nestis miscere.
Octavius: Necessariam fuisse legem Muhammedis, docuit eventus;
neque enim aliter Asiae et Africae populi de opinione illa deitatis, quam de
Jove et Christo conceperant, deturbari potuissent, nisi Muhammedes ope di-
vina id praestitisset, ne deinceps homines ullam spem aut praesidium salutis
in illius vita aut in huius morte collocarent, quem tamen mortuum esse ne-
gavit, sed Dei potestate hostium manibus ereptum. His iactis fundamentis,
duo praesidia maxima stabiliendae religionis adiecit, primum quod ser-


pagina successiva »
 
p. 176