BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 181

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Octavius: Cui publice sine metu capitis ac bonorum non licet, Deum
aetenum colere, hunc tamen ante aras daemonum ac idolorum procidentem
mente pura Deum adorare posse, iudicavit Jeremias, cuius sententiam
quis audeat aut velit aut possit improbare?
Curtius: Mihi profecto probari non potest eorum simulatio, qui cor-
pore quidem statuas, mente vero Deum adorare se posse arbitrantur; id
enim si licuisset, cur Paulus coutra sentiens: Corde, inquit, creditur ad
iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Qui aliter faciunt,
hos Tertullianus ἀλλοφύλους appellans: negat, inquit, quisquis dissimulat.
Octavius: Multa quidem probantur, plura improbantur, caetera
nec probantur nec improbantur, sed quodammodo excusantur, ut quae vi et
metu flunt.
Curtius: Ita forsitan apud iudices metus verberum aut gravioris
cruciatus.
Octavius: Tune igitur, Curti, Deum acerbiorem arbitrare, quam
humanos iudices?
Fridericus: Ut sit excusatio metui cruciatus, quo minus clara
voce quis Deum aeternum profiteatur, non video tamen, ut quisquam excu-
sandus sit, quod ante Dianae aut alterius virginis statuam procumbat, ne
opibus aut honoribus cariturus sit, modo patriam deserere liceat, ut
licuit Abrahamo, qui ne ad siderum cultum adigeretur, sedes patrias iussu
divino mutavit. Alioquin non video, quibusnam rationibus oraculum illud di-
vinae vocis effugere possimus: Qui me confitetur coram hominibus,
confitebor et ego eum coram patre meo, qui in coelis est
. Itaque Christiani
veteres, qui Juliani Augusti fraude sacra daemonibus fecerant, a suis ponti-
ficibus admoniti ac poenitentia fracti, publice exclamabant: Nos animo
Christiani sumus ac fuimus, Christe servator, fidem tibi non fregimus.
Octavius: Si fidem ista ratione non fregerant, errore decepti, nihil
erat, quamobrem errorem deprecarentur aut precarentur veniam, cum qui
errant, nullam praebeant assensionem.
Curtius: Est apud Originem gravis et acerba reprehensio in
eos, qui quod mentibus de Christo sentirent, id ipsum verbo negarent. Tales
hypocritas Deus apud Heliam hac ratione refellit: Reliqui mihi
7000 virorum
etc. Haec verba non ad mentem, sed ad corpora re-
ferri, quis non videt? Quodsi veteres Apollinis, Dianae, Jovis aeditui
clara voce atheos, Epicuraeos (addit Lucianus etiam Christianos) compel-
lebant, ut ex eorum templis excederent, quanto id verius in templo Dei
fieri oportet?


pagina successiva »
 
p. 181