BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 183

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


testem metuit aut iudicem, ad omnia scelera proclivi lapsu ruere oportet.
Ac tametsi actionum humanarum praestantiam sapientissimus quisque non
solum finibus ipsis metitur, verum etiam omnibus partibus et causis, scilicet
efficiente, subiecto, forma, fine, summam tamen omnium actionum ac praeci-
puam causam ipso fine diiudicat.
Curtius: Quid igitur fiet sacris litteris, quae toties ac tam saepe
hypocrisin abominantur?
Octavius: Ita quidem abominantur eos, qui labiis Deum, non mente
colunt, quod pietatis ac iustitiae speciem immanibus flagitiis praetendunt.
At is qui genibus advolutus, ante idola procumbit ac nihilo secius mente
sincera Deum veneratur, longissime abest ab hypocritarum perniciosa
simulatione.
Salomo: Probabili certe argumento utitur Coronaeus, vir non modo
πολιτικώτατος, sed etiam εὐσεβέστατος, quo superstitionem, quantacumque sit,
quovis atheismo iudicat tolerabiliorem. Videtur tamen atheus, qui Deum
penitus eiuravit et ex animo eiecit, minus peccare, quam qui illum cum rebus
creatis coniungit eodem cultu, quia minus peccat servus fugitivus aut miles
desertor, quam qui obsequium domino et imperatori suo contumeliose prae-
stat. Quin etiam gravius peccatur ab iis, qui aeternum ac verum
Deum cum falso cultus honore communicato copulant, quam qui hunc ab
illo disiungunt, et veri Dei veneratione deserta inserviunt iis, quos sibi
erroris opinione Deos finxerunt. Et quemadmodum uxor poenis capitalibus
obligatur, quae legitimum thorum, adulterio commisso, conspurcaverit,
meretrix non item, quia maritum, quem nullum habet, fraudare non
potest: ita, duobus superstitiosorum hominum generibus propositis, alteri
quidem ingrati, qui verum Deum non exquirunt, alteri contu-
meliosi, qui quidem aeternum ac solum Deum agnoscunt, eundem tam en in-
signi contumelia non dubitant societatis impurissimorum daemonum vel sta-
tuarum contubernio violare. Contumelias autem acerbius, quam iniurias
ferre solent ii, qui nullam suae dignitatis et gloriae curam habent; at im-
mortali Deo suae gloriae decus quanti sit, indicat illa obtestatio apud
Jesaiam: Cui, inquit, me exaequavistis, aut cuius similem
fecistis? Vivo ego, si meos honores cuiquam impertiar?
Et
quidem impios Deus saepe execratur, saepius tamen eos, qui se cum diis
peregrinis communi caeterorum obsequio coniunxerunt, supra modum
zelotypia commotus abominatur. Et quoties agit de iure suae meiestatis,


pagina successiva »
 
p. 183