BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 193

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Toralba: Libros sacratiores melioris notae non improbo, neque
tamen iis assentior propter litterarum auctoritatem, neque enim id possum
ac ne velim quidem, si possim. Sed quia certis rationibus adducor, et
quoniam disputatio saepe nobis est cum Epicureis, qui litteras sacras pro
fabulis habent, hos ego non librorum auctoritate, sed perspicuis argumentis
frangi atque ab illis, quasi adhibita quaestione assentionem extorqueri volo,
ut res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione certet. Nam qui credit,
Deum esse trinum et unum, quoniam a Deo ipso revelatum, oportet argu-
mentis necessariis constare, id a Deo revelatum esse, cui plus assentimur ut
conclusioni propter principia, quae si non erunt certiora conclusione, nihil
poterit fieri, quia conclusio in principia resolveretur, haec item ut alia
aeque incerta.
Curtius: In rebus divinis, quae a demonstratione longissime absunt,
usurpandum illud est, quod apud Lucam legimus: Domine, adauge
fidem meam
.
Salomo: Superius dictum est, fidem omnem aut argumentis per-
spicuis aut sensibus integris aut divinis oraculis niti, fidem infusam nullam
esse, nisi oraculo prophetae divinitus homini dato, quod omni scientia
certius est. Sed quia rarissima nunc sunt prophetiae, acquiescere nos oportet
oraculis prophetarum, quae maiores nostri summa fide posteritati reliquerunt,
quoniam Christiani Alcoranum, Ismaėlitae quidam novum Testamentum;
Ebraei utrumque repudiant.
Octavius: Ismaėlitae quidem hos evangeliorum libros, qui Christia-
norum manibus teruntur, ut corruptos a sectariis omnino reiiciunt, vera evan-
gelia, quae tamen ipsi nusquam habent, penitus intercidisse putant.
Fridericus: Cur igitur Muhammedes Gabrielem inducit ita lo-
quentem: Si de legibus et edictis ad te missis dubitas ulla in re, maiorum
libros legito, nihil amplius haesitabis. Item Azora, cuius initium est: Sors
Amram, Deus inquit misericors, vivens, altissimus, primo vetus Testamen-
tum, deinde Evangelium, postremo veracem Alphaream, vestrae legis con-
firmatorem, vobis dedit. Igitur utriusque Testamenti tabulae, veteris et novi,
aut usquequaque probandae sunt, aut usquequaque reiiciendae. Quanquam
nihil est novis tabulis comprehensum, quod legibus divinis et prophetarum
oraculis non congruere videamus.
Salomo: Veteres maiorum nostrorum tabulas probant Ismaėlitae,
Christiani, Judaei; sed quando Alcorani ac novarum tabularum fides in du-
bium revocatur, veteribus tabulis utendum nobis est, ac testes omni ex-
ceptione maiores adhibendi. Hi autem exquirendi nobis sunt ab ecclesia


pagina successiva »
 
p. 193