BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 209

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Salomo: Esaias nihil unquam de Jesu, multo minus de Maria
matre ipsius suspicatus est. His enim verbis utitur: הִנֵּה העַלְמָה i. e.
Ecce iuvencula! Neque enim haalma virginem significat, sed eam, cuius vir
amore fruatur, ut etiam nunc Christiani theologi, qui modo hebraica
intelligunt, confiteri coguntur. Nam ea vox usurpatur a Salomone in canticis
amatoriis de iis, de quibus apud virgines disserere indecorum fuisset.
ltaque amicam vel adolescentulam significat. Argumento est etiam, quod
halmanah viduam appellant, quasi a viro divisam aut quae virum
amisit. At quoties in sacris litteris agitur de virginibus, agitur autem sae-
pissime, proprium verbum semper usurpatur, scilicet בְטילָה vel נְעַרָה vel
utrumque coniunctim.
Curtius: Cur igitur vox haalma de Rebecca diceretur, priusquam
nupsisset, erat enim pudicissima virgo?
Salomo: At eodem capite בְטילָה, i. e. virgo diserte adiicitur, ut
omnis ambiguitas tolleretur. Absurdum autem fuisset, Esaiam virginis partum
contra naturae leges significare et ambigua voce haalma, quae saepius unicam
significat, in tanto ac tam stupendo prodigio uti voluisse. Historia vero
ipsa aperte declarat, de uxore regis Achas Jesaiam scripsisse. Nam cum
exercitus duorum regum, scilicet Samariae ac Syriae inferioris, totam Ju-
daeam infestarent, vaticinatur prophetes, uxorem regis adolescentulam filium
parituram ac paulo post utrumque regem de Judaea discessurum, ut contigit.
Nam biennio post Abia, regis uxor, sic enim Josephus appellat, pe-
perit Ezechiam, religiosissimum omnium post Davidem ac fortissimum prin-
cipem, ac paulo post urbis obsidio soluta est. Fuisset autem illa inanis spes
liberationis ab hostibus regionem vastantibus, si in nativitatem Jesu i. e. in
annum octingentesimum dilata fuisset.
Curtius: Cur igitur Jesaias signum seu prodigium pollicetur? Aut
quid prodigii fuisset, mulierem parere?
Salomo: Non dixit vates prodigium, sed signum illud ante libera-
tionem futurum, quod regina masculum pareret. Nam tribus capitibus puelli
nascituri historiam complectitur; septimo capite puerum nasciturum scribit et
clamatum iri: Immanuel i. e. nobiscum Deus! Sequenti capite haec scribit:
Acceptis testibus gravissimis Uria et Zacharia prophetis: Accessi, ait, ad
filiam prophetae Zachariae (erat enim Abia regina filia Zachariae, uxor regis
Achas), quae conceperat et pepererat filium. Et dixit Deus ad me: Voca
nomen eius Lamaher schalal chusch bas
i. e. accelera praedam, festina
direptionem, quia priusquam proferre possit! Abi, Immi, i. e. pater mi, mater


pagina successiva »
 
p. 209