BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Menexenus » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 210

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


mea! tollentur copiae Damasci et Syriae ante regem Samariae, ante regem
Assyriorum etc, quoniam Immanuel, nobiscum Deus est. Nono capite, cum
iam puer Ezechias biennium attigisset, liberatis obsidione civibus: Puer,
inquit,
natus est nobis et vocabitur nomen eius admira-
bilis, consiliarius, fortis, pater futuri saeculi, princeps
pacis
. Quibus verbis aperte constat, ad Ezechiam regem omnia
pertinere, nihil ad Jesum, quem veteres ex oraculo Immanuel vocari debuisse
querebantur; hic enim Christiani plerique haeserunt, quanquam illud
inexplicabile est, quod evangelistae tradunt, Jesum vocatum fuisse Naza-
raeum, ut impleretur, quod scriptum est apud prophetas: Nazaraeus
vocabitur, cum nullus usquam propheta haec scripserit.
Curtius: Utrumque nomen et Jesus et Immanuel Christo aptis-
sime congruit. Jesus enim salvatorem significat, quia genus humanum
salvaturus esset, ut evangelistes scripsit. Ac ne quis haereat in eo,
quod Hieronymus et Chrysostomus nihil a prophetis de nomine Naza-
raeo scriptum reperiant, ex quo suspicantur, aliquot prophetas Ju-
daeorum fraude intercidisse, nihil ea de re suspicandum, quoniam Nazaraeus
domicilii cognomen est, ubi erat educatus.
Fridericus: Mihi videtur Osiander nomen Jesu non a verbo יָשַׁע quod
servare significat, deducere voluisse, sed a sacratissimo Dei nomine יהוה,
copulata salutari littera ש, hunc in modum יהשוה, ut naturam divinam
cum humana tunc coniunctam fuisse intelligamus, cum Jesus nasceretur.
Coronaeus: Sed ut Salomo oraculi sententiam ad Ezechiam perti-
nere acutissime contendat, non video tamen, Ezechiam vocatum fuisse
Immanuelem, multo minus haec ei congruere: Admirabilis, consilia-
rius, Deus fortis, pater futuri saeculi, ut fulciat regnum Davidis in aeternum,
quae verissime Christo Deo conveniunt, ut haec quoque: Progermi-
nabit virga de radice Jesse et flos de ramis eius prodibit,
super quem Spiritus Dei, Spiritus sapientiae, fortitudinis,
scientiae, prudentiae conquiescit
, quae tam dilucide ad Jesum
pertinent, ut non futura, sed praesentia, non umbram, sed rem ipsam Esaias
acu tetigisse videatur.
Salomo: Quae Esaias praedixerat, filium regi, nasciturum, biennio
post contigisse videmus ex ipsius prophetae verbis, quando sequente
capite: Puer, inquit, natus est nobis et filius datus est nobis


pagina successiva »
 
p. 210