BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Metamorphoses » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 215

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


storiam pertinent, ut octo versus postremi librorum Mosis, a Josua scripti
traduntur, ut duodecim versus postremi libri Josuae a Samuele, qui etiam
librum Judicum ex antiquitate maiorum collegit et Samuelis primum librum
usque ad caput vigesimum quintum. Libros autem Regum magna sui parte
Hieremiam scripsisse aiunt, scilicet duos posteriores, uti a maioribus collectos
acceperat, ut Esdram librum Paralipomenon, in quibus continentur libri
Hananiae, Nathanis et Gadi prophetarum.
Fridericus: Sed cum de sacris litteris agit Salomo, nihil de tabulis
Novi Testamenti. At vetera Testamenta iubentur valere apertis Novi Testa-
menti tabulis, ut novis pactibus, novis legibus, novis foederibus vetera semper
cessisse videmus.
Salomo: Demus illud de testamentis ac foederibus, modo sit idem
posterioris, qui prioris autor Testamenti, nec falsae sint aut suspectae ta-
bulae. At Novum Testamentum Christianorum non est eius, qui prima foe-
dera in monte Horebi scripsit et promulgavit, non coram septem testibus
puberibus masculis, sed coram sexcentis millibus testium praeter foeminas,
servos et peregrinos. Novum autem Testamentum, qualecunque aut cuiusque
sit, nemo affirmare potest. In eo tamen tot ac tam multa detracta, addita,
suspecta, commutata videmus, ut lectionum varietates habeat plus quam
trecentas. Nec tantum litteris aut syllabis aut dictionibus, sed etiam
periodis aut integris capitibus additis, mutatis, detractis. Argumento sit,
quod Epiphanius scribit, exemplo Marcionis, Johannis discipuli, duo priora
Lucae capita defuisse: in quibus tamen ea continentur, quae nusquam ab
aliis scriptoribus prodita fuere, scilicet angeli legatio ad Mariam, partus vir-
ginis stupendus, magorum ab extremis oris profectio in Judaeam, stella
praeeunte ad ea loca stabulorum, in quibus virgo peperisset. Fuit autem
Marcio Johannis evangelistae discipulus, vir imprimis Christianorum studio-
sissimus, quippe qui sestertia quadringenta in ecclesiam christianam profudit,
qui quo propius aberat ab elementis reipublicae christianae, eo minus a
rerum gestarum veritate potuit aberrare. Is ergo totum Lucae evan-
gelium ut plane corruptum reiiciebat, ut quidem Tertullianus scribit.
Coronaeus: Marcioni, haeresiarcharum maximo, fides omnis iure
derogatur, cum ab isto evangeliorum corruptore Manichaei errorum fontes
ac flumina in universum orbem derivarint, ut non immerito Tertullianus
scripserit, unam epistolam Pauli ad Philemonem falsarias Marcionis
manus evasisse ob sui brevitatem, quam ab eodem corruptam esse querebatur
Epiphanius.


pagina successiva »
 
p. 215