BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 218

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


appellant. Quin etiam in Hispaniola occidentalis Indiae persuasum erat,
Concotonem Deum cum foeminis concumbere et qui ex eo concubitu nasceren-
tur, duplici corona insignes esse. Quae antiquissima opinio veterum videtur
fuisse, ut superius Toralba disseruit. Sic enim Josephus: Multi, inquit,
angeli Dei mulieribus misti contumeliosos filios genuerunt, πολλοὶ γὰρ ἄγγελοι
Θεοῦ γυναιξὶ συμμιγνύμενοι ὑβριστὰς ἐγέννησαν παιδάς

Fridericus: Cur Ismaėlitae Christum ex virgine natum Dei
verbum et Spiritum appellant, si tantummodo putant, virum optimum fuisse?
Octavius: Christum quidem prophetis omnibus ac Muhammede longe
superiorem esse, Ismaėlitae agnoscunt. Sic enim scribitur Deum Judaeis
dixisse, Christum Mariae filium, cui dedimus evangelium, lumen et confirma-
tionem Testamenti et rectam viam timentibus Deum, ad vestrae legis cumu-
lum et consummatam perfectionem. Item in capite Elmeide: designavimus ho-
minum vestigia per Jesum filium Mariae veracissimum eique dedimus evan-
gelium, in quo est lux et veritas aperta.
Curtius: Si veritatem apertam in eo fuisse fatentur Ismaėlitae, cum
aperte Christus dixerit Ego principium sum, qui loquor vobis,
cur Deum esse negant?
Octavius: Haec verba negant a Christo prolata, sed a falsariis evan-
geliorum corruptoribus subiecta fuisse.
Salomo: Profecto Jesus in synagoga maiorum rogatus, cur se Dei
filium iactaret: Nonne scriptum est, inquit, ego dixi, Dii estis et
filii excelsi omnes?
Quibus verbis expresse declaravit et quidem
actu legitimo, non aliter se Dei filium esse arbitrari, quam caeteros mortales.
Tamesti dictum illud Davidis אֱלֹחִים אַתֵם vertit Chaldaeus interpres:
אהין מלאכיא i. e. angeli vos. Deinde idem interpres corrupta voce Graecorum
אַנְגְלִי usus est, scilicet: Vos quidem magistratus ac iudices angelis nihilo
vos inferiores esse arbitramini, omnes tamen ad unum usque ruere necesse
est. Haec enim ad principum ac tyrannorum acerbam castigationem, non ad
laudem dicta sunt, ut putat evangelistes.
Curtius: Justa quidem oratio Christi est ad Pharisaeos. ut illis eri-
peret criminandi occasionem, ad apostolos vero conversus: Vobis, inquit,
datum est nosse arcana Dei, caeteris autem parabolis
, ut scilicet
criminationem dilueret, quae in eo potissimum exstitit, quod se filium Dei
iactaret. Nam si vulgaris ea fuisset appellatio, qua quisque Deum parentem
omnium communem agnoscit, inanis erat adversus eum accusatio. Fuit igitur
in eo generatio quaedam sublimior ac divinior filii, qui ab aeterno tempore


pagina successiva »
 
p. 218