BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 239

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Senamus: Nunquam iucundius epulari soleo, quam ieiuniorum diebus,
quibus exquisita fercula piscium nobis apponuntur ac poenitentia scelerum
vescimur cibis, quibus olim reges summa voluptate fruebantur i. e. piscibus,
cum nulla prope carnium fercula principum mensis apponerentur, nisi quis
forsan turdos aut lepusculos intulisset, aut aprum grandiorem delicatissimis
avibus plenum, quem equum Troianum et ἐχεδώρον appellabant. Et
certe Augustus Caligula, ut natalia ineunte imperio magnifice celebraret,
totum mare mediterraneum expiscari iussit, ut piscium optimorum lactes in
urbem inveherentur ac praecipue mulli, rhombi, muraenae, siluri, qui mensis
cum triumpho apponi solebant.
Octavius: Sunt ista insanientis libidinis argumenta. Quae cum M.
Cato Censorinus multis ante saeculis prospiceret, eam civitatem diutius
stare posse negabat, in qua pisces bove carius emerentur. Nam veteres
gregibus et armentis epulas parabant, iis etiam sacra faciebant, nulla enim
fere piscium sacrificia reperiuntur.
Curtius: Antiqui ea Diis offerebant, quibus affluebant, ac potissimum
porrigebant molas, i. e., ut scribit Homerus, ex hordeo, sale et aqua con-
fectas, unde vox immolandi. Postea porcos caeterasque, pecudes sacri-
ficare licuit, rarius aves. Accolae maritimi, nautae, piscatores maximum
quemque thynnum Neptuno mactabant, ut scribit Athenaeus, qui mullum
Dianae, cytharum Apollini, phocas Mercurio, apros Veneri, pompilum Marti
sacros fuisse scribit. Sed eo processit amentiae Caligula, ut sibi quasi
Deo phasianos, rhinocerotas et pavones mactari iuberet.
Toralba: Si praestantissimum immortali Deo quoque gratissimum,
et quo praestantius, eo gratius est donum. Profecto nihil piscium sacrificio
inter animantia gratius debet videri, si puritatem sive sanctitatem
animantis illius, seu morbis omnibus vacua corpora sive vitae diuturnitatem
spectes, qua caeteris longe praestare mihi videtur.
Fridericus: Ego quidem pisces caeteris animantibus puriores esse
duco, tum quia in elemento purissimo vivunt, tum etiam quod maris puritate
sordes omnes non modo corporum, sed etiam animorum elui atque expiari
putantur. Sed quod vitam terrestribus diuturniorem aquatilia ducant, vix
est, ut mihi persuaderi possit, cum Elephantos centum annos supra viginti
vivere consuesse proditum sit de Juba rege, rerum naturalium acerrimo
venatore.
Octavius: Immo vero Apollonius Tyanaeus elephantum in India
vidit, ut est apud Philostratum, qui ab Alexandro Magno ad sua


pagina successiva »
 
p. 239