BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Meteorologica » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 243

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


terram contegente apud Deum misericordem de peccatis confiteri ac nos
ipsos affligere iubemur. Est enim vox Ebraica תענית (Thaanith) nihil aliud,
quam afflictio et moestitia. Praeter ieiunium illud legitimum expiationis in-
dicta sunt ieiunia viginti quinque, partim propter occasus illustrium prophe-
tarum Mosis, Aaronis, Josuae, Samuelis, partim propter excidium urbis
et populi defectionem, quae in libello Tahamith explicantur. Non desunt,
qui Mosis et Eliae exemplo quadraginta diebus ieiunant. Sanctissimi
totum vitae tempus, praeter Sabbatha et Novilunia solennia, semel tantum
interdiu cibantur, ut de Juditha legimus.
Curtius: Origenes contra Celsum scribit, veteres Christianos
quarta sextaque die ieiunia coluisse, sabbathis vero ac dominicis illud non
licuisse.
Octavius: Iamaėlitae dictum Empedoclis usurpare consueverunt, sci-
licet a vitiis ieiunandum, i. e. νηστεύσαι κακότητος, summa tamen religione
colunt ieiunia Elmeidi, menstrua paschalia ieiunia nec nisi post occasum
solis cibantur. Sunt tamen qui singulis mensibus tria ieiunia sibi indicunt,
sub luna tredecim, quatuordecim, quindecim, quos ipsi candidos vocant, quod
his diebus luna, copioso lumine aucta, reddit animantium corpora multum
vegetiora et ad ieiunium aptiora. Eadem fere ciborum religio, quae Judaeis,
nam utrique ab esu sanguinis et suillae carnis sibi temperant, ut lex divina
iubet.
Fridericus: Multa multis religiosa sunt, quae aliis valde profana
aut impia aut superstitiosa iudicantur. Nam Judaei et Ismaėlitae aeque ac
veteres pagani velato capite sacra faciunt, ut illa significant:
Purpureo velare comas adopertus amictu.
Quin etiam religiosum erat flaminibus, aperto capite sub Dio versari; ut
Saturnus, quia velatus erat, nudo vertice colebatur, Christus tamen
aperto capite precatur.
Salomo: Sabaeorum quidem et Arabum foeminae nudatis corpo-
ribus choreas agitabant, oriente sole, ut illi gratularentur, et qui sacra
faciebant Bahali Peori, impudenter pudenda revelabant, quo idolo nullum
detestabilius divina lege execratur, qua quidem lege pontifex sacrificans
caput velare iubetur.
Octavius: Mos hic omnium populorum, qui religiosius colebant, com-
munis erat; nam Prusias Bithyniae rex, operto capite adoratis Curiae limi-
nibus divinos senatui honores dicitur exhibuisse. Item Lucius nescio
quis adulator Caligulam, qui se Deum ferebat, adoraturus capite obvelato
canis in modum circumvolutus, ad pedes principis procidebat.
Salomo: Quid Moses? Audita primum Dei voce, non modo verticem,


pagina successiva »
 
p. 243