BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 245

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


a citharoedo in sacris ludis antiquitus observata, ut coelestium orbium ac
Deorum in coelis choreas agentium motus ipsiusque Terrae matris Deorum
stationem imitarentur. Illud tamen singulare fuit in Christianis, quod can-
tores duo in choro, ne Diis infernis aut idolis gratulari saltatione viderentur,
ut pagani, dextram in coelum attollebant, et quia molestum erat diutius
elatam dextram habere, baculos argenteos, qui in manum argenteam desine-
bant, gestare coeperunt, ac summis pedum digitis modestius niti, ut modestius
saltarent. Sed cum imperitis huiusmodi sacerdotia ac munera quaestuose
tribuissent, non amplius saltare, sed deambulare coeperunt, inde proverbium
de ignaris, qui nec canere didicerint nec saltare. Ita paulatim am-
bulationes pro saltationibus desertis ab ecclesia Romana susceptas videmus.
Salomo: Moderata saltatio in laudibus divinis efficacissima semper
nobis visa est, illud enim psaltes lyricus voluit, cum ipse coram Deo caneret
ac saltaret: Colite Deum cum timore, exsultate ei cum
tremore!
Est enim exsultare altius saltare, quia fieri non potest, ut
qui saltat ac gestit animi quadam alacritate erga res divinas, ut non
etiam ardentissimo Dei amore in eum rapiatur, mente vero tristi Deum lau-
dare nefas est. Itaque pontifex Aaron, repentina adhuc filiorum morte sau-
cius, sacrum convivium obire recusavit, cum diceret: Quomodo gratus
essem Deo, mente lugubri?
et qui laeta mente affectus est erga
Deum, hunc etiam oportet non modo ab omnibus sceleribus abhorrere, verum
etiam summa integritate ac innocentia vivere. Ita saepius in psalmis oc-
currit vox illa Selah, quam Symmachus et Theodotion vertit διάψαλμα,
Latini interpretationem omiserunt. Nam Chaldaeus interpres putat, verbo
Selah aeternum significari, quem Origenes et Hieronymus sequuntur.
Sed Abraham Aben–Esra interpretatur אָמֵן i. e. vere; διάψαλμα vero signifi-
care mihi videtur distinctionem modulationis et varietatem quandam silentio
interiecto. David Kimchi Selah vocis elationem significare putat, ego vero
vocis ac totius corporis subsaltationem fuisse video, quam in sanctis canticis
usurpare etiamnum solemus, ut laetitiam erga Deum et intimi animi gaudium
testificemur. Laudationes vero divinas non modo saltationibus et canticis,
verum etiam omni genere instrumentorum ab immortali Deo instituta fuisse,
gravissima Nathanis et Gadi testimonia declarant, a quibus admonitus David
285 Leviticae tribus cantores peritissimos ad divinarum laudum modulationes
adhibuit, quos partim vocibus, partim fidibus, partim fistulis expli-
cabat, quod ex initio psalmi cuiusque facile intelligitur, מִזְמוֹר fidibus tan-
tum, ubi שִׁיר sola voce canebatur, ubi utcunque, voces fidibus misce-
bantur. Interdum tuba cornea, quae Sophar, vel metallica, quae Halsopherat


pagina successiva »
 
p. 245