BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 246

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


dicebatur, adhiberi solebat et metaltaim sive cimbala et mahol tibia. Sed
quia Judaei aeque ac populi australes fidibus magis delectantur, et aqui-
lonares tubarum ac tibiarum sono, propterea cantica Davidis Psalmos
appellarunt. Est enim ψαλμός, ut scitis, carmen fidibus expressum, psal-
terium autem vas in clypei quadrati formam, decem chordis aptum.
Propria tamen appellatione laudes ab Ebraeis appellantur cantica Davidis
תְהִלִים, ut omnes intelligant, brevissimis quidem precibus, sed laudibus as-
siduis intentos esse oportere. Nihil autem frequentius in psalmis occurrit,
quam voa הַלֵלוּיָה i. e. laudate Deum.
Coronaeus: Ego vero existimo, ecclesiae Romanae organa, quae
Constantinopoli circa annum Christi 700 inventa, fistulis plumbeis conflantur,
omnium antiquorum instrumenta musica longo intervallo superare, nec satis
mirari possum, eos, qui Romanae ecclesiae ritus deseruerunt, organorum genus
illud penitus abiecisse, cum nihil modulatius fieri possit.
Curtius: Hoc ideo factum opinor, ne plebs illecebris modulationum
divinas laudes obliviscatur. Ac propterea Justinus Martyr instrumenta
illa musica puerorum esse ac de templo reiicienda putat, comprobante Theo-
doreto pontifice, eoque magis, si lingua peregrina utantur sacerdotes,
quam imperiti non capiunt, quo nihil absurdius nec ullius populi moribus,
praeterquam Romanorum, id probari posse opinor.
Coronaeus: Id certe casu contigit; cum enim Ebraei, Graeci, Latini
et caeterae quoque gentes lingua populari Deos colerent, usu tamen diu-
turno factum est, ut antiqua carmina sacrorum Polybii aetate non amplius
intelligerentur, mutatione scilicet latinae linguae, neque tamen usitata car-
mina propter venerationem antiquitatis ac religionis mutare fas erat. Ita
quoque ecclesiae Romanae cantica tunc a Gregorio latine sunt instituta,
cum ab omnibus omnia perciperentur, paulatim lingua latina peregrinorum
undequaque in Italiam adventu et concursu mutari et corrumpi coepit, car-
mina tamen usitata sine gravi incommodo mutari nequeunt.
Curtius: Non video, quid incommodi sequatur, pulcherrimas illas
Davidis laudes linguis omnibus usurpare. Si tamen instrumentis musicis
etiam sacris utendum sit, ut quidem ex oraculo divino Nathanis et Gadi
prophetarum iubemur, fidibus praestaret, quam fistulis plumbeis uti, quibus
voces sono fistularum confuso tanta vi erumpunt ut verba nullo modo per-
cipiantur; soli enim Britanni, opinor, organa fistularum plumbearum vocibus
musicis miscere consueverunt. At nihil tam necesse est, quam psalmos ac
laudes divinas ab omnibus intelligi, ut omnes erudiantur.
Senamus: Mirum mihi saepe visum est, Jadaeos, Christianos, Ismaė-


pagina successiva »
 
p. 246