BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 27

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


titur. Antiquissima quidem sidera sunt, antiquissimi coeli, non tamen aliter
ac indumentum veterascent atque interibunt.
Coronaeus: Epicuraei ac Stoici mundum inflammatum iri affirmabant,
sic enim ille Lucretius Epicuraeus:
Una dies dabit exitio, multosque per annos
Sustentata ruet moles et machina mundi
.
Quae illi nulla demonstratione subiecta scripserunt, cuius tamen maximum
pondus est ac momentum, non modo ad evertenda Peripateticorum decreta,
quae nec legibus divinis ullum, nec auctoritati locum relinquunt, sed etiam
ut ii, qui seipsos ac mundum universum tam praeclara origine niti ac ser-
vari intelligunt, Dei O. M. ardentiore desiderio rapiantur atque in
illius laudes erumpant.
Curtius: Mundi labem ac senium tota natura sentit, ac scriptores
continuis querelis homines nec magnitudine nec robore cum maioribus con-
ferri posse tradunt, ut etiamnum ossium monumenta testantur atque aetates
homuncionum ac pusionum prae illis gigantea magnitudine hominibus, qui
tribus, qui septem, qui octo, qui novem cubitis veteris cubiti altitudinem
superabant, quae testantur mundi senectam et interitum futurum.
Toralba: Non minus necessaria est demonstratio interitus mundi ex
eius motu, quam ex ipsius creatoris voluntate. Cum enim coelum moveatur,
corporeum esse oportet; quicquid, autem corporeum est, idem quoque divi-
sibile, patibile nec indissolubile esse, physici aeque ac theologi summa con-
sensione fatentur. Quod autem coelum sit corporeum, non modo perspicitur
ex eo, quod mobile est, sed etiam quod suis finibus et terminis comprehensum,
caetera suo complexu ambiat, partes habens extra partes, figuram etiam
et quantitatem finitam et commensurabilem. At quantitas corporea
motum in se continet, item motus figurans qualitatem, quae ipsa sunt
accidentia. Materiam vero sine forma usquam consistere negant.
Cum dico coelum, inquit ille, tum dico formam, cum dico coelum hoc,
dico formam hanc in hac materia. Quibus verbis coelum ex materia, forma
et accidentibus coalescere confitetur, ut etiamnum eius interpretes.
Coronaeus: Primum igitur disputationis caput copiose et perspicue
explicatum tenemus, scilicet rerum universitatem et quae amplissimo orbis
sinu coercentur, opificis aeterni arbitratu dissolvi ac propterea tot monstra,
quae stupore homines afficiunt, tot praestigias et volatus maleficorum,


pagina successiva »
 
p. 27