BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 248

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


in Christo naturas agnoscunt. Sed quia post humanitatis assumtionem facta
divisio non est, una et eadem esse praedicatur.
Curtius: Quod Toralba de forma naturali ad divinam traduxit,
non congruit metaphysica tractantibus ad physica trahere disputationem.
Toralba: Christus quatenus homo physicae subiectum est, meta-
physicae vero, i. e. theologiae, argumentum verum et quidem proprium
Deus est. Si ergo naturalibus omissis de Deo disputandum sit, nihil pro-
fecto est in universa natura, quod de Deo affirmari queat, sed omnia com-
mode negari, quia quicquid est praeter Deum, aut substantiam aut accidens
esse oportet, Deus autem neutrum est, nec ullus est naturae conceptus
Deo et creaturae communis, quia nihil una voce de finito vel infinito dici
potest, nec ullum genus est infinitum aut indifferens ad finitum et infinitum.
Itaque cum de rebus omnibus quaeri soleat, quid sit? de Deo quaeritur, quid
non sit? Ex quo sequitur, theologos omnes, qui Deo substantiam aut hypostasin
aut personam tribuunt, impropie loqui. Quae res impulit Simplicium, ut
primam omnium causam diceret nomine vacare, i. e. τοῦ παντὸς αἰτίου, ὑπὲρ
πάντα ὄντος τὰ ὄντα, οὐδέν ἐστιν οἰκεῖον ὄνομα
. Proclus vero Academicus
Deum ob id ineffabilem esse scribit, i. e. ἄῤῥητον, quia unus est, vel ut Par-
menides ἀγράμματος. Et cum multa de Deo dicantur improprie, ipse tamen
dici non potest ac ne cogitari quidem. Sed qui minus inepte loquuntur,
essentiam aeternam appellant, eamque unam, puram, simplicem et ab omni
corporum contagione liberam, infinitae bonitatis, sapientiae, potestatis.
Atque in eo Academici, Stoici, Peripatetici cum Ebraeis et Ismaėlitis con-
veniunt quodammodo, quasi proprium illud in omnium hominum animis ac
mentibus ipsa natura insitum esse videatur.
Salomo: Ebraei decem habent nomina Deo in sacris litteris tri-
buta, epitheta vero LXXII omnia creatori cum creaturis quodammodo
communia praeter sacratissimum nomen tetragrammaton, quod sui proprium
esse dixit, scilicet יהוה, i. e. aeternus, quia nihil praeter Deum est
aeternum. Huius unius cultum, caeteris omnibus repudiatis, quemque sibi
proponere debere contendimus. Caetera quae tum in coelo, tum in elementis
ac mundi totius compage cernimus, tum etiam beatas mentes cadaveribus
superstites et angelos utriusque naturae, sensibus hominis abditos, colere ac
ullis precibus ac veneratione prosequi nefas esse arbitramur, ac multo magis
nefarium ulli creaturae Deum incorporeum copulare.
Senamus: Ego veteres Jovem a tetragrammato duxisse opinor, propter
utriusque nominis similitudinem.


pagina successiva »
 
p. 248