BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Ficino, Marsilio De sole - p. 968

Ficino, Marsilio

De sole


dicitur ab antiquis, portenditque, vel ducit, (ut placet Aegyptiis) totius vitae tenorem.
Partem vero fortunae designat spatium inter Solem primo, atque Lunam observatum, de-
inde ab ascendente gradu proiectum. Proinde Astronomi per motum Solis iam com-
pertum Planetarum motus inveniunt, atque metiuntur. Et Sol motu suo noctes diesque
distinguit, et horas, et menses et annos. Lumine pariter et calore generat, vegetatque, et
movet, et regenerat omnia, et exhylarat, atque fovet, et quae occulta fuerant, primo adven-
tu efficit manifesta, accessuque vicissim atque recessu quatuor efficit anni partes, et regio-
nes nimium a Sole remotae, semotae pariter sunt a vita. Ver quidem est temporum opti-
mum, quoniam ab Ariete regno Solis incipit. Autumnus vero pessimum, quoniam a
Libra casu Solis exordia sumit. Nativitas postremo diurna communiter existimatur,
melior quam nocturno, et illa quidem ex Sole plurimum, haec vero iudicatur ex Luna
tanquam speculo Solis. Coelestem in nativitate figuram in partes duodecim partiuntur.
Ubi cum nonam quidem Soli, tertiam vero Lunae destinent, illam profecto Deum no-
minant, hanc Deam, et optima quaeque significare putant sapientiam, fidem, religionem,
gloriam sempiternam. Haec enim omnia Sol et omnem simpliciter veritatem, et vatici-
nium regnumque significat. Accedit ad haec, quod quatenus Sol ad medium ascendit coe-
lum, vitalem, et animalem spiritum in nobis mirifice fovet. Quatenus vero descendit,
spiritus uterque debilitatur. Quamobrem David omnipotentis tuba Dei, diluculo ad ci-
tharam et carmina surgens, atque interea clamans: Vanum est nobis ante lucem surge-
re
, Solem declarat ad nos venientem, bona secum nobis cuncta referre, spiritusque no-
stros excitatos illuminatosque mirabiliter ad sublimia revocare. Mitto quod Sol, ut fe-
runt, quasi vates accessu suo vaticinia quaedam sobrie dormientibus afferre putatur. Lu-
na quoque Solis, quam Aristoteles minorem appellat Solem, spiritum humoremque na-
turalem ascendendo similiter recreat, deserit descendendo. Et quo magis lumine Solis
abundat, eo magis est omnibus salutaris. Mitto nunc quemadmodum observanda sit
ad Solis aspectum Luna lumine non deficiens in hoc <s>igno deinceps, atque illo significan-
te membrum hoc et illud. Atque ita per Lunam a Sole traiicienda virtus coelestium om-
nium ad membra fovenda per medicinas eo tempore rite compositas. Satis enim de his
in libro de vita iam diximus.

Antiquorum laudes in Solem, et quomodo coelestium vires in Sole, et a Sole
sunt omnes. Cap. VI


Quas ob res Orpheus Apollinem vivificum coeli oculum appelavit. Atque sum-
matim haec, quae dicam ex hymnis Orphicis congregantur. Sol oculus aeternus
omnia videns. Supereminens coeleste lumen, coelestia temperans, et mundana. Har-
monicum mundi cursum ducens, sive trahens. Mundi Dominus, Iuppiter immortalis
mundi oculus circumcurrens, habens sigillum, omnia mundana figurans. Luna stellis
gravida, stellarum Luna regina. Haec Orpheus. Apud Aegyptios Minervae templis au-
reum hoc legebatur inscriptum. Ego sum quae sunt, quae erunt, et quae fuerunt. Velum
meum revelavit nemo. Quem ego fructum peperi, Sol est natus. Ubi apparet, Solem
Minervae, id est, divinae intelligentiae partum, fiorem fructum, esse. Theologi veteres,
eodem Proculo teste, dicebant reginam omnium Iustitiam e medio Solis throno per cun-
cta procedere, omnia dirigentem. Quasi Sol ipse sit omnium moderator. Iamblichus
Aegyptiorum sententia ita narrat. Quicquid habemus boni, habemus a Sole, videlicet,
vel ab ipso solo, vel si et ab aliis, id quidem vel a Sole absolutum, vel a Sole per alia. Item
Sol elementalium omnium virtutum Dominus. Luna virtute Solis generationis domi-
na. Ideo Abumasar per Solem, inquit, et Lunam vitam cunctis infundi. Moses coelestium
Dominum in die Solem putat, in nocte Lunam, quasi nocturnum Solem. Solem quasi
Dominum omnes in mundo medium, quamvis ratione diversa, collocaverunt. Chaldaei
quidem medium Planetarum. Aegyptii vero inter duos mundi quinarios, nempe su-
per hunc Planetas quinque, sub hoc Lunam et quatuor elementa. Propinquiorem vero


pagina successiva »
 
p. 968