BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Sozzini, Fausto De sacrae scripturae autoritate - p. 280

Sozzini, Fausto

De sacrae scripturae autoritate


sitque hominum probitatis tanquam lapis quidam ly-
dius; praesertim vero eius religionis, quae Novo Testa-
mento continetur, de qua una ob eam causqam, quae sae-
pius dicta est, satis est nos loqui. Dico igitur, si Novi
Testamenti scripta eiusmodi essent, ut nemo ulla ra-
tione negare posset, ea esse veridica, neminem etiam
fore, qui non modo religionem non profiteretur in
eis comprehensam, id est, se esse Christianum: ve-
rum etiam talis reipsa non esset, hoc est, Iesu Christo
non obediret. Praemium enim in illis propositum iis,
qui Christo obedierint, adeo magnum est, adeoque
desiderabile, ut nemo sit, qui eius consequenti gra-
tia, maiora etiam iis non faceret, quae Iesus Christus
praecepit, (si modo maiora fieri possunt) ubi comper-
tum haberet, se praemium istud adepturum, ut certe
haberet, si verissima esse crederet ea omnia, quae in
Novo Testamento sunt scripta. Ita nullum inter ma-
los, et bonos discrimen existeret; nec ulla causa bene
ac male agendi, eoque nec virtutis remuneranade et vi-
tii puniendi. Quandoquidem ex eo, quod praemium;
cum ab initio proponitur, incertum est, fit ut mali a
bonis internoscantur. Qui enim bonus, id est, pro-
bus est, et cogitatione ac voluntate ad ea facienda pro-
bus est, et cogitatione ac voluntate ad ea facienda pro-
pensus, quae iusta et honesta sunt, atque eiusmodi,
qualia Iesus Christus praecipit, aut saltem ab eis animo
non est alienus, facile credit, quae audit de ingente
praemio iis proposito, qui ista fecerint, quamvis id
aperte non videat; modo de eo spes aliqua appareat,
et ita credens, omnibus viribus aggreditur, ut ista fa-
ciat. Qui vero malus est atque improbus, nec quid-
quam iustis honestisque rebus delectantur, earumque si-
milibus, quae a Iesu Christo praeceptae fuerunt, aut
certe ista parum curat, cum audit verba fieri de praemio
iis proposito, qui ea fecerint, quo maius illud esse
audit, eo minus credit.
Quod si tamen propter magnas, quae eius sunt, con-
iecturas, aliquam eius habet opinionem, ea infirma
est adeo, ut efficere nequeat, ut is malos suos mores
deserat, unaque cum illis delectationem, aut hono-
rem, aut utilitatem, quam inde vel sperat, vel iam
experitur. Sapintissime igitur noluit Deus, ut
praemium immortalitatis, id est, rei cunctis desidera-
tissimae, a se omnibus propositum, quicumque Iesu
Christo obedierint, humano generi paucis quibusdam
exceptis, qui nimirum fidem facere aliis possent eo-
rum, quae ipsi viderant, certum in dubitatumque ulla
ratione appareret, et idcirco nequaquam fecit, ut
Novi Testamenti scripta, in quibus eius praemii aper-
tissima sit mentio, quaeque de eo constanter affirmant,
eiusmodi essent, ut nullo modo quisquam sese eis op-
ponere posset. Sed satis esse voluit, si et haec scripta,
et alia, quae sunt, eius praemii argumenta, eiusmodi
forent, quibus iure et possit et debeat fides adhiberi,
talia demum, ut ei, qui probus est, aut ita compara-
tus, ut probus facile evadere queat, sint satis: ei vero,
qui improbus est, et prae malitia sua probus fieri ne-
quit, non sint satis: ut, hac ratione illorum probitate
detecta, horumque malitia, iustissimam causam ha-
beat hos quidem puniendi, illos vero praemio afficien-
di: tum quia ita convenire videtur: tum multo ma-
gis, ut hoc pacto in illis summam suam misericordiam,
in his vero iustam severitatem exerceat, in utrisque
autem admirabilem suam potentiam, supremumque
universitatis rerum quem habet, dominatum, atque
imperium infinita immortalique sua cum gloria pate-
faciat.

Caput VI.


In quo confirmantur ex parte, quae supra dicta sunt, au-
ctoritate Dantis Aligerii.


Postremo confirmationis cuiusdam gratia, et ex
parte conclusionis quodammodo eorum, quae de
hoc Sacrae Scripturae auctoritatis argumento dicta a no-
bis et disoutata sunt, visum est hoc loco adscribere car-
mina quaedam Dantis Aligerii, non modo celebris
Poetae, sed ingenii acumine, et multarum rerum scien-
tia, viri aetate sua rari ac singularis, in quibus hac ea-
dem de re agitur. Is igitur in suo Poemate, quod co-
moediam ipse vocavit, Cantico 24 Paradisi, inducit
Petrum Apostolorum interrogantem ipsum, undenam
proficisceretut ea fides, qua se praeditum esse dixerat,
hoc est, persuasio de rebus divinis: se vero ipsum re-
spondentem ad eum, qui sequitur modum.
Appresso uscì de la luce profonda,
Che li splendeva, Questa cara gioia,
Sovra la quale ogne virtù si fonda.
Onde ti venne? E io, La larga ploia
Delo Spirito Santo, ch'è diffusa
In su le vecchie, e'n su le nuove cuoia,
E sillogismo, che la m'ha conchiusa
Acutamente si, che'nverso d'ella
Ogni demostration mi pare obtusa.
I udi poi, L'antica et la novella
Propositione, che si ti conchiude,
Perche l'hai tu per divina favella?
Et io, La pruova, che'l ver mi dischiude,
Son l'opere seguite, a cui Natura
Non scaldo ferro mai, ne batte ancude.
Risposto fummi, Di, chi t'assicura
Che quelle opere fosser quel medesmo,
Che vuol provarsi? Non altri il ti giura.
Se il mondo si rivolse al Christianesmo,
Diss'io, senza miracoli, quest'uno
E tal, che gli altri non sono il centesmo.
Che tu entrasti povero et digiuno
In campo a seminar la buona pianta
Che fu gia vite, et hora è fatta pruno.

Quae Latine, si verbum verbo reddatur, ita sonant:
Deinde exivit ex luce profunda,
Quae illic splendebat, Haec pretiosa gemma,
Super quam omnis virtus fundatur,
Unde tibi venit? Ac ego, Larga pluvia
Spiritus Sancti, quae est diffusa,
Super Veteres, et super Novas membranas,
Est syllogismus, qui eam mihi conclusit
Acute adeo, ut prae illa
Omnis demonstratio mihi videatur obtusa.
Audivi deinde, antiquam et novam
Propositionem, quae adeo tibi concludit,
Cur habes tu pro divino sermone?
At ego, probatio, quae verum mihi recludit,
Sunt opera, quae secuta sunt, ad quae Natura
Non candefecit ferrum unquam, nec percussitincudem.
Responsum fuit mihi, Dic, quis tibi certum facit, confirmat.
Quod illa opera fuerint illud ipsum, (confirmat.
Quod debet probari? Haud quisquam id tibi iureiurando
Si orbis terrae sese convertit ad Christianismum,
Inquam ego, sine miraculis, hoc unum
Est tale, ut reliqua non sint centesima pars,
Nam tu ingressus fuisti pauper ac ieiunus;
In agrum ad serendam bonam plantam,
Quae fuit olim vitis, et nunc est facta spinus.

Nec aliud quidquam in praesentia iis, quae supra scri-
psimus, addere volumus. Faxit Deus, ut hic noster
labor, quamvis imperfectus atque exiguus, in hac
mundi aetate, quae praeter omnes alias, quae unquam
fuerunt, maxime videtur harum rerum indigere, non
prorsus sit inanis.

Finis
 
p. 280