BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Sozzini, Fausto

De sacrae scripturae autoritate


aperte hinc sequitur, incertum esse, quinam ea scripse-
rint; quando multi alii nominari possunt, quos tam ve-
risimile sit ea scripsisse, ut istos? quod cum ita se ha-
beat, undenam fieri poterit, ut debeam scriptis illis
fidem adhibere, sive in rebus ad doctrinam spectanti-
bus, sive in rebus ad historiam pertinentibus? Fides,
quae historico alicui libro adhibetur, eo potissimum in-
niti solet, quod constet, scriptorem rem, uti gesta
fuerit, probe tenuisse, et talem fuisse, quem haud ve-
risimile sit voluisse mentiri. atqui huic rei quomodo-
nam locus esse poterit, ubi ignoratur scriptor? Pari
ratione, quod ad res attinet ad doctrinam spectantes,
si scriptori cuipiam fides adhibenda est, nosse oportet,
eum hominem fuisse doctum in eo genere doctrinae,
adeo ut ei merito credendum sit. ut vero hoc sciatur
(si modo sciri potest) an non necesse est, non dubium
esse quisnam fuerit scriptor iste?
respondeo, in universa hac ratiocinatione duo af-
firmari, aut pro concessis sumi, quorum utrumque
falsum censeri debet. unum est, nihil constare de
scriptoribus Novi Testamenti. Alterum, cum alicu-
ius libri scriptor ignoratur, nihil ferme superesse, quo
inniti debeat fides, quae ei adiugenda sit, sive in re-
bus historicis, sive in iis, quae ad doctrinam spectant.
Atque, ut id falsum esse ostendam, quod priore loco
commemoravi, quemadmodum proprie postulat, quod
ab initio nobis faciendum proposuimus, Dico, si ullius
admodum antiqui scripti auctor non ignoratur, non
ignorari certe auctores scriptorum fere omnium Novi
Testamenti; immo plus horum actores sciri, quam
cuiusvis alterius scripti. Et sane mirum est, neminem
fortasse esse, qui audeat negare, aut etiam dubitare,
quin liber aliquis, quantumvis antiquitus scriptus, eum
habeat auctorem, cui communi hominum consensu
tribuitur, nisi firma aliqua ratione aut testimonio ad
id impellatur; et tamen hodie nonnullos inveniti,
qui aut negent, aut dubitent, horum scriptorum au-
ctores esse eos, quibus communi hominum consensu
tribuuntur, immo quorum se esse ipsamet maiore ex
parte ostendunt; cum interim nullum testimonium
aut rationem habeant, qua ad hoc impelli queant. Et
tamen multo minus de auctoribus horum scriptorum
dubitari posse dicendum videretur, quam de auctore
alterius cuiusvis similis scripti, id est admodum anti-
qui. cum enim hoc, quod sciatur, quisnam fuerit
scriptor libri alicuius admodum antiquitus scripti, ex
testimonio eorum, qui eo tempore, quo scriptus fuit,
aut paulo post fuerunt, exque perpetuo concensu do-
ctorum hominum pendeat potius, quam ulla ex re alia;
quinam liber invenitur tam antiquitus scriptus, ut scri-
pta ista, qui tot testimonia, qualia dictum est, ha-
beat, quot illa hebent, et tam perpetuum consensum
hominum prudentum de scriptoribus, quinam fuerint?
Legantur ea quae hac de re Eusebius scribit pluribus
in locis historiae suae Ecclesiasticae. Et invenietur, us-
que ad ipsius Eusebii aetatem, hoc est, per ducentorum
et quinquaginta circiter annorum perpetuum spatium,
postquam scripta illa conscripta atque edita fuerunt,
numquam fuisse in Ecclesia, qui dubitaret, quin qua-
tuor, quae habemus, Evangelia, liber Actorum Apo-
stolicorum
, Epistolae omnes, quae Pauli Apostoli esse
dicuntur, praeter eam, quae ad Hebraeos est scripta;
prior Apostoli Petri, et prima Iohannis Apostoli; haec,
inquam, omnia, ab iis scripta fuissent, quibus tri-
buuntur; iisque eiusmodi, quales a nobis in examinan-
da superiore caussa descripti sunt. Atque intelligetur,
alios non paucos scriptores fuisse, qui vel eo tempore
vixerunt, quo scripta ista edita fuerunt, vel paulo post
extiterunt, a quibus aperte testatum relictum fuit, au-
ctores istorum scriptorum eos esse, quorum ipsa ha-
bent inscripta nomina. Id quod nos hodie quoque
magna ex parte videmus, ex scriptis, quae ad nostram
aetatem pervenerunt Iustini, Irenaei, et Clementis
Alexandrini; qui omnes tres tempori illi proximi fue-
runt, praesertim vero Iustinus. secuti sunt deinceps
perpetuo viri prudentissimi, iique ingenti numero,
qui penitus assensi sunt, rem ita se habere. Et cum
tot ac tantae fuerint in Christiana religione dissensiones,
nullus tamen (quantum historiae nos docent, et fama
tulit) fuit unquam homo prudens et gravis inter eos,
qui aperte ac libere Christi nomen profiterentur, qui
dubitaret, quin supra enumerata scripta eorum essent,
quorum esse dicuntur. Legitur quidem de quibusdam,
primis illis temporibus, Irenaeus liber 2 caput 26. Eusebius Historia
Ecclesiastica
liber 3 caput 24, qui Iudaei potius, quam Christia-
ni, dici debent, a quibus Pauli Epistolae reiiciebantur.
Sed non negabant tamen isti eas Pauli esse; immo se
idcirco eas non recipere profitebantur, quod Paulus,
qui eas scripserat, Legis divinae per Mosem datae pro-
ditor fuisset: et hodie quoque tales nonnulli inveniun-
tur. Ac praeterea isti ipsi haud magni faciebant scripta
nostrorum quatuor Evangelistarum, exceptis Matthaei
scriptis. Sed et alii istorum similes aut deteriores, di-
versa diversi ex supra enumaratis scriptis non recepe-
runt. Non legitur tamen, eos negasse, illorum scri-
ptores eos fuisse, qui dicebantur.
At dicet quispiam, ut demus, iure dubitari non
posse, quinam supra enumerata Novi Testamenti scri-
pta conscripserint, dubitari certe admodum iure potest,
quinam reliqua alia conscripserant. Nam et veteres de
illis omnibus dubitarunt, et de nonnullis hodieque du-
bitatur.
Ad hoc primum dico; etiamsi scripta ista omnia re-
iicerentur, satis futurum alia recipi; illa, inquam,
quae quinam scripserint, nihil vel dubitatur, vel du-
bitatum fuit unquam: quando nihil alicuius momenti
in istis est, quod in illis quoque non sit. Et sane solae
Pauli Apostoli, quae dicuntur, Epistolae, (ea excepta,
quae scripta est ad Hebraeos, quam etiamnum multi ei
non tribuunt) quas, ut dictum est, ne ii quidem, qui
eas reiiciebant, ab ipso Paulo scriptas esse negabant, sa-
tis omnino essent ad sententiam ferendam in omnibus
iis, de quibus aliquo cum fructu in Christiana religione
disceptari potest. At deinde addo, quod attinet ad po-
steriorem Petri Epistolam, et ad Epistolas Iacobi, et
Iudae (quarum unaquaeque in ipso initio nomen ex-
pressum habet illius, cui tribuitur, ut eius, qui eam
scripserit) quantum ex historiis, aliisque indiciis col-
ligi potest, ideo quinam eas scripsissent, dubitatum ab
initio fuisse, quod repertae essent, postquam ex reli-
quis scriptis quasi liber iam factus esset, ac constitutum
fuisset, illa sola, nec praeterea alia, fide prorsus digna
censenda esse, quod ad historiam attineret, et doctri-
nam Christi atque Apostolorum. Sed, cum postea,
tempore procedente, ex indiciis huic rei aptis cogni-
tum fuisse, istas Epistolas illorum ipsorum Apostolo-
rum esse, exempta plerisque dubitatio illa fuit, et sic
inter alias sunt numeratae: et ea quidem; quae Iacobi
est, ante duas reliquas. Quemadmodum etiam intel-
ligi potest ex vulgatis codicibus Syriacis, in quibus illa
extat, reliquae duae non item; fortasse, quod de ea
prius aliquid certi haberi coeptum est. Iam de duabus
posterioribus Iohannis Epistolis, verum est, eas non
ita communiter ab omnibus, ut Iohannis Apostolicis scri-
pta, fuisse agnitas ac receptas, Eusebius liber 3 caput 19. Sed
tamen a plertique, ut tales, fuerunt receptae, et ab il-
lis etiam, qui de illarum scriptore, quisnam videlicet
fuisset, dubitabant, approbatae, et fide dignae existi-
marae. cognitum enim fortasse fuit, illas ab ipso ini-
tio hoc honore dignas habitas fuisse ab iis paucis ad quo-
rum manus pervenerant. Quo magis vero tempus pro-
cessit, eo magis deinceps perpetuo et de his, et de
aliis supra enumaratis scriptis firmiter creditum est, il-
lorum auctores eos fuisse, qui vulgo existimantur;
adeo ut per plura saecula, cum adhuc in Christiana Ec-
clesia magni momenti dissensiones essent, non secus
atque, usque ad nostra tempora, postaquam dissensio-
nes istae desierant, sicut de illis, ita et de his, vix ullus
homo, iltelligens existimatus, dubitare inventus fuerit.
Tametsi vero, quo magis tempus procedit, eo etiam


pagina successiva »
 
p. 268