BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Sozzini, Fausto De sacrae scripturae autoritate - p. 269

Sozzini, Fausto

De sacrae scripturae autoritate


magis ab eo tempore, quo conscripta fuerunt, ob eam-
que rem a monumentis absumus, et indiciis auctorum
uniuscuiusque ipsorum; tamen omnino credendum
est, perpetuum istum omniumque communem con-
sensum (maxime vero eiusmodi hominum, qui non
modo alioqui inter se dissentiant, sed plane contra-
rias opiniones habeant, quas quilibet ipsorum cum
scriptis istis conevemire contendat) de auctoribus prae-
dictis, ob idque de auctoritate eorum, quae procedente
tempore in dies magis apparuerint, et confirmata fue-
rint. Quod attinet ad Epistolam ad Hebraeos scriptam,
non dubium est quin ad hunc usque diem immo hodie
multo magis, quam pluribus retro actis seculis, dubi-
tatum fuerit, ac dubitetur, quisnam eam scripserit.
Opinio enim vulgo recepta, eam esse Pauli Apostoli,
non paucas nec leves difficultates habet: et ego quidem,
me ex illorum numero esse fateor, qui aegre adducun-
tur, ut id credant. Nam praeter alias rationes, quae
inde me retrahunt, videtur mihi ipsa in universum scri-
bendi ratio auctoris illius Epistolae admodum diversa
ab ea, quam sequutus est paulus, quamvis aeque divi-
na. Ne quidquam dicam de stylo, eoque, quem
Graeci characterem vocant, illius Epistolae; qui, ut
Graecae linguae periti asserunt, admodum dissimilis est
characteri, et stylo aliarum Pauli Epistolarum: quan-
doquidemhodieque multi sunt, qui omnino volunt,
eam Iudaico sermone fuisse conscriptam; refragranti-
bus pluribus iisque apertis indiciis, quae in ipsa repe-
riuntur, contrariae sententiae. Ingenue igitur fateor,
de scripto hoc non sine caussa dubitari, num illius au-
ctoris fuerit, cui communiore consensu tribuitur. Ni-
hilominus tamen (ut interim de altero agamus, quod
falso sumi diximus in ratione illa, qua explicata
est in quaestione nostra haec secunda caussa fidei, libro
alicui minime adhibendae) dico, etiamsi nomen aucto-
ris alicuius scripti ignoretur, non tamen eiusmodi scri-
ptum nullius auctoritatis existimandum esse, aut etiam
minoris, quam si non ignoraretur, sive in iis, quae ad
historiam, sive in iis quae ad doctrinam spectant; dum-
modo constet, scriptum istud ab iis, qui optime no-
verant, an ea vera essent, quae in ipso continentur, ve-
rax existimatum fuisse. Atqui hoc in ea Epistola con-
tigisse cernimus: ea siquidem primis illis temporibus,
id est, cum adhuc multi eorum viverent, qui cum
ipsis Apostolis consuetudinem habuerant, ut aperte ex
historiis icona nota colligi potest, quamvis multi ex Romana
Ecclesia, aut etiam ipsa Ecclesia Romana contradice-
ret, generatim ab omnibus Christianis approbata fuit;
adeo ut illi ipsi, qui contradicebant, ab aliis potius in
eo dissentirent, quod nollent, eam ab Apostolo Paulo
scriptam fuisse, quam ulla alia in re. Eam autem an-
tiquitus admodum approbatam fuisse, fidem inter cae-
tera facit vulgatus codex Syriacus Novi Testamenti;
quippe in quo illa extet. Reliqua est Apocalypsis, quod
scriptum semper communi consensu tributum fuit Io-
hanni Apostolo et Evangelistae. Multi tamen hac de
re dubitarunt. Verum Iustinus, icona nota qui eo propemo-
dum tempore vixit, quo conscriptum fuit, illud ut Io-
hannis, quem diximus, opus citat, eique, quemad-
modum etiam Eusebius testatur, aperte tribuit. Ire-
naeus icona nota autem, qui paulo post Iustinum extitit, qui-
que similiter, ut ipsemet affirmat, proximus fuit ei
tempori, quo visio illa eius scriptori contigit non solum
(id quod etiam idem icona nota Eusebius testatur, ipsis Irenaei
verbis citatis) asserit, scriptum istud esse Iohannis A-
postoli; sed etiam non obscure ait, uti testimonio eo-
rum confirmatum sua aetate fuisse, qui ipsum Iohan-
nem de facie cognovissent. Quocirca non videtur,
propter parva aliquam aut etiam magnam dissimilitu-
dinem rationis scribendi in universum, ac styli ab allis
aiusdem Iohannis scriptis longe diversi generis (quae
omnium fortasse rationum potissima est, quae afferun-
tur ad probandum, scriptum illud non esse ipsius) de-
bere aut posse dubitari, quin eius sit opus; maxime
cum simul adsint tot alia testimonia, et coniecturae,
ut illi ipsi, qui prorsus negarent, eius esse, illudque
reiecerunt, coacti fuerint fateri, a quopiam conscri-
ptum fuisse, qui persuadere voluerit, istum ipsum Io-
hannem illud conscripsisse. Atque haec sint de se-
cunda hac caussa.
III. Tertia caussa, propter quam diximus dubitari
posse de auctoritate alicuius libri, haec est; videlicet
si constet, aut iusta suspicio sit, librum fuisse immu-
tatum ac depravatum. Ubi primum animadverten-
dum est, necesse esse, ut depravatio sit vel totius hi-
storiae aut doctrinae in universum, vel singularium ali-
quot locorum, ex quibus ipsa historia aut doctrina non
immutetur. Si enim vel partis tantum esset historiae
aut doctrinae, vel locorum, ex quibus ipsa historia aut
doctrina immutaretur, id facile aliqua ratione appare-
ret; propterea quod non esset convenientia illius partis
cum reliquis, immutatioque ista latere non posset, prae-
sertim doctrinae. Itaque appareret in libro repugnan-
tia, aut parva eiusdem secum consensio: quod, iam
diximus, et, ut hoc loco licet, probavimus, non de-
prehendi in Novi Testamenti libro: quin potius in eo
inveniri mirabilem ubique consensum atque concen-
tum; adeo ut hoc solum, si quis consideret; quot
scriptores, et scripta in eo contineantur, satis esse de-
beat, ut quilibet iudicio praeditus ei fidem vel maxi-
mam adiungat. Iam vero, ut depravatio sit totius do-
ctrinae aut historiae in universum, id fieri prorsus ne-
quit, si modo id firmum maneat, quod supra ostendi-
mus; ista videlicet scripta eorum esse, quibus tribuun-
tur: neque enim alioqui illorum scripta essent, sed
aliorum. Quodsi depravatio est aliquot locorum singu-
larium, ex quibus nec doctrina nec historia immutetur,
quidnam hoc momenti habet? Aut quam vim habere
potest, ut libro alicui fides minime habeatur in iis,
quae alicuius sunt momenti? Nam si quis dixerit, ex
depavatione in rebus levioribus iure dubitari posse,
ne hoc idem in rebus gravioribus acciderit: responde-
bo, iam hic, ut demonstratum est, pro concesso sumi,
in rebus gravioribus hoc non accidisse. Sed videamus
praeterea, quaenam probationes, aut coniecturae ad-
sint depravationis, sive ex totosive ex parte, scripto-
rum Novi Testamenti. Quod attinet ad probationes,
eas oportet aut ex testimonis hominum dignorum qui-
bus fides habeatur, aut ex validis rationibus proficisci.
Iam testimonia eiusmodi nulla adsunt. Quinimmo
summa omnino reverentia, in qua haec scripta fuerunt
apud omnes, qui antiquioribus temporibus inter Chri-
stianos alicuius nominis erant, aperte nobis testatur,
istos existimasse, ea neque ex toto, neque ex parte
depravata fuisse. Alii homines digni, quibus hac in
re fides habeatur, nulli invenientur. Etenim, si Chri-
stiani non sint, fieri potest, ut sic locuti ac testati fue-
rint ex animi perturbatione, atque ut eo minus vera
existimetur Christiana religio, quam nos in hoc quae-
stionis nostrae capite verissimam pro concesso ponimus.
Sin Christiani quidem sint, sed parvae, aut nullius
auctoritatis, quodnam pondus habere poterit eorum te-
stimonium? Et nisi admodum antiqui fuerint, iisque
temporibus proximi, quibus scripta ista conscripta
sunt, qui testari vere potuerint, ea postmodum corru-
pta fuisse ac depravata? Validas porro rationes, quibus
corruptio haec ac depravatio probari queat, ego quidem
nullas video. Si quis enim argumentando eam colli-
gere velit ex rebus manifesto falsis, vel inter se repu-
gnantibus aut diversis, quae in ipsis scriptis legantur;
iam dictum est, res eiusmodi minime in eis inveniri;
aut certe non tales, quae ullius sint momenti, et idcirco
non aptas ne ad suspicionem quidem inducendam de-
pravationes ipsorum. Quod si quis fortasse eam probare


pagina successiva »
 
p. 269