BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 444

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



<Quid de animabus coelestibus nostri sentiunt theologi. Cap. XV>

<Esse igitur coelos corporaque coelestia animata animabus quibus-
dam divinis non modo poėtarum philosophorumque sententia est,
sed etiam Sacrarum Literarum catholicorumque adsertio: nam et
Ecclesiastes animam coeli describit et Hieronymus super eodem
hanc expresse fatetur; similiter Origenes in suo libro De Principiis
sentire se scribit coelestia prorsum corpora esse animata, quoniam
a Deo mandata dicuntur accipere, quod rationali naturae tantum
consentaneum est; scriptum enim est: "Mandatum ego stellis in-
iunxi omnibus"
; quin imo ab peccati labe non seiungi stellas omnino
consensisse advertitur Iob — ita enim legitur: "Stellae quoque in
conspectu eius mundae non sunt"
, id quod ad corporis fulgorem
utique referri non potest
. Proinde corpora coelestia esse animata
etiam sentit Eusebius Pamphilus in Solutionibus theologicis atque
Augustinus in Enchiridio; ex recentioribus vero Albertus Magnus in
libro De quatuor coaequaevis et Thomas Aquinas in libris De Spiritualibus
Creaturis
et Ioannes Scotus Super Secundo Sententiarum, quibus accedit
vir doctissimus Nicolaus Cusanus cardinalis. Sed et ipse Aureolos
haec strenua disputatione convincit, qui nec insuper alienum fore
arbitratur coelestia corpora duliae cultu venerari earundemque
suffragia auxiliaque implorare; cui etiam Thomas ipse annuit, nisi
impediret hunc ritum idololatriae occasio. Quin et Plotinus astruit
quod vota cognoscunt nostra, exaudiunt quoque.> Quod si quis
istis omnino adversari velit et tanquam sacrilega dogmata habere,
is audiat Augustinum in Enchiridio <et in libro Retractationum>


pagina successiva »
 
p. 444