BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Litania pro rogantibus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 448

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


omnia conformari oportet; unde sicut variis stellis, sic etiam variis
locis et temporibus hi daemones adaptantur, non quod tempore aut
loco coartentur, quemadmodum nec corporibus quibus praesides
statuuntur, sed quia sic sapientiae ordo decrevit: ideo illis corpori-
bus, locis, temporibus, stellis plus favent atque patrocinantur; sic
alios dixerunt diurnos, alios nocturnos, alios meridianos;> simili
modo alios vocant sylvestres, alios montanos, alios campestres, alios
domesticos: hinc <Sylvani,> Fauni, Satyri, Panes, Nymphae,
<Naiades,> Nereides, Dryades, Pierides, Amadryades, Potamides,
Hinnides, Agaptae, Pales, <Pareades,> Dodonae, Feniliae, <Laver-
nae,> Pareae, Musae, Aonides, Castalides, Heliconides, Pegasides,
Maeonides, Phebiades, Camaenoe, Charites, Genii, Lemures et
eiusmodi, quos appellant plebem superum, alii semideos deasve.
Horum aliqui hominibus ita proximi familiaresque sunt, ut etiam
perturbationibus afficiantur humanis, quorum instructione putat
Plato homines saepe miranda efficere praestigia, quemadmodum
instructione hominum bestiae nonnullae nobis propinquiores ut
simiae, canes, elephantes mira saepe supra suam speciem operan-
tur; <et qui res Danorum et Norvegiorum scripserunt testantur varii
generis daemones in illis regionibus hominum servituti subiectos.>
Praeterea ex illis aliquos esse corporeos mortalesque, quorum cor-
pora gignantur et intereant, vita tamen longaevos Aegyptiorum opi-
nio est Platonicorumque, praesertim a Proclo comprobata; Plutar-
chus quoque et Demetrius philosophus Aemylianusque rhetor idem
affirmant: testantur enim ex multis sui temporis prodigiis Pana
magnum daemonem pluresque alios eiulasse primum, deinde etiam
obiisse. Horum itaque daemonum tertii generis, ut Platonicorum
sententia est, totidem ferunt esse legiones, quot in coelo sunt stel-
lae, totidem quoque, quot stellas coelum ipsum complectitur, in


pagina successiva »
 
p. 448