BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 449

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


qualibet legione esse daemones. <Verum daemonum bonorum
numerum, ut tradit Athanasius, sunt qui ad numerum hominum
nonaginta novem partes arbitrentur iuxta parabolam de centum
ovibus; alii duntaxat novem partes putant iuxta parabolam de de-
cem drachmis; alii aequalem cum hominibus angelorum numerum
censent, quia scriptum est: "Constituit terminos populorum iuxta
numerum angelorum Dei"
. Et de numero eorum multi multa scrip-
sere; verum recentiores theologi, secuti Magistrum sententiarum,
Augustinum et Gregorium, facile se absolvunt dicentes quod bono-
rum angelorum numerus omnem humanum captum transcendit,
quibus contra respondent innumeri spiritus immundi, tot existentes
in mundo inferiori quot mundi spiritus sunt in mundo superiori, ut
adserunt aliqui theologi se ab oraculis accepisse.> Sub his ponunt
genus daemonum subterraneum sive tenebrosum, quos vocant
<Platonici desertores angelos>, scelerum <et impietatis> ultores
<iuxta iustitiae divinae sanctionem> vocantque malos daemones <et
spiritus nequam, quia etiam ultro plerunque laedunt atque nocent>;
horum etiam plures computant legiones, ipsos simili modo iuxta
stellarum ac elementorum nomina ac mundi partes distinguentes,
ponuntque ipsis reges et principes et praesidentes et eorundem no-
mina. Ex his praesunt caeteris quatuor reges nocentissimi iuxta
quatuor mundi partes; sub his alii plures dominantur principes
legionum, multi quoque privatorum officiorum: hinc Gorgones,
Statenoctae, Furiae; hinc Ctesiphone, Alecto, Megera, Cerberus.
<De hoc daemonum genere inquit Porphyrius: "Locum incolunt
terrae vicinum, imo intra ipsam terram. Nullum est malum, quod
perpetrare non audeant; habent omnino violentum et male sanum
morem ideoque vehementes repentinasque insidias plurimum
machinantur moliunturque: ac, dum agunt incursiones, partim
latere solent, partim vero inferre violentiam omnibusque rebus
inique discorditerque factis admodum delectantur"
.>


pagina successiva »
 
p. 449