BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 450

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De eisdem iuxta theologorum sententias. Cap. XVII

Theologi vero nostri cum Dionysio similiter ponunt triplices angelo-
rum distinctiones; harum quamlibet in tres dividunt ordines, ut
videlicet sint tres distinctiones, novem ordines: has vocant hierar-
chias, illos appellant choros, quos et Proclus novenario numero di-
stinguit. Ponunt itaque in superiori hierarchia Seraphim, Cherubim,
Thronos tanquam supercoelestes daemones, divinae providentiae
ordinem contemplantes: primi in Dei bonitate, secundi in essentia
Dei tanquam forma, tertii in sapientia. In media hierarchia ponunt
Dominationes, Virtutes et Potestates tanquam mundanos dae-
mones, ad mundi gubernationem concurrentes: horum primi
praecipiunt, quod reliqui exequuntur; secundi administrant coelos,
nonnunquam ad miracula facienda conspirant; tertii arcent quae
divinam legem perturbare posse videntur. In inferiore autem hie-
rarchia ponunt Principatus, Archangelos et Angelos, quos etiam
Iamblichus numerat; hi tanquam daemones ministri ad inferiora
curanda descendunt: horum primi curant publica, principes et
magistratus, provincias et regna singuli singula — unde legitur in
Daniele: "Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti uno
diebus"
<et Iesus filius Sirach testatur unicuique genti praepositum
esse rectorem angelum; quod etiam indicare videtur Moses Deu-
teronomii
cantico, inquiens: "Cum divideret Excelsus gentes, statuit
eorum terminos secundum numerum angelorum Dei"
>; secundi
sacris intersunt, divinum cultum circa singulos homines dirigunt
precesque hominum et sacrificia coram diis offerunt; tertii minora
quaeque disponunt ac singuli singulis custodes adsunt: <suntque ex
ipsis etiam qui minutissimis herbis et lapillis et omnibus inferiori-
bus virtutem subministrant, quibus multa cum Deo, multa cum


pagina successiva »
 
p. 450