BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 451

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


hominibus sunt communia suntque mediantes ministri. Verum
Athanasius praeter Thronos, Cherubinos, Seraphinos, Deo proxi-
mos illumque indesinentibus hymnis et irrequieta laude ma-
gnificantes et pro nostra salute orantes, septem alios nuncupat or-
dines, quos communi vocabulo vocat militiam coeli. Horum primus
est ordo doctrinalis, ex quo fuit ille qui locutus est Danieli inquiens:
"Veni ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis
diebus"
; deinde est ordo tutelaris, de quo etiam in Daniele legitur:
"Ecce Michaėl, unus de principibus, venit in adiutorium meum"
et ibidem: "In tempore illo consurget Michaėl, princeps magnus,
qui stat pro filiis populi tui"
: eius ordinis fuit etiam Raphaėl ille, qui
duxit et reduxit Tobiam iuniorem; post hunc est ordo procuratorius,
cuius mentio est in libro Iob, ubi legitur: "Si fuerit pro eo angelus
loquens, deprecabitur Dominum et placabilis ei erit"
et de eisdem
exponitur etiam quod scriptum est Ecclesiastici decimo sexto capite
circa finem:"In iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione
hominum ipsarum distinxit partes illorum et initia eorum in genti-
bus suis; ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec
laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis, unusquisque
proximum suum non angustiabit usque in aeternum"
; sequitur
ordo ministerialis, de quo Paulus Ad Hebraeos inquit: "Nonne
omnes sunt administratorii spiritus, missi propter eos qui haeredita-
tem capiunt salutis?"
; posi hos est ordo auxiliaris, de quo apud
Esaiam legitur: "Egressus est angelus Domini et percussit in castris
Assyriorum centum octaginta quinque milia"
; hunc subsequitur
ordo animarum receptivus, de quo legitur apud Lucam:"Anima
Lazari portata per angelos in sinum Abrahae"
et ibidem docemur
ut faciamus nobis amicos de Mammona iniquitatis, qui nos recipi-
ant in aeterna tabernacula; porro est ordo adsistentium, de quo
legitur apud Zachariam: "Isti sunt duo filii olei splendoris, qui ad-
sistunt dominatori universae terrae"
. Hebraeorum autem theologi
aliter hos ordines numerant nuncupantque: nam supremo loco sunt


pagina successiva »
 
p. 451