BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 453

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


dictus est et mulier illa Pythonica apud Samuelem et alia in
Evangeliis, quae Pythonem habebat in ventre; hoc ergo daemonum
genus sese oraculis immiscet et divinationibus et praedictionibus
hominibus illudit, quousque decipiat. Tertio ordine sunt vasa ini-
quitatis, quae et vasa irae dicuntur; hi sunt inventores malorum
omniumque malarum artium, qualis apud Platonem Theutus ille
daemon, qui ludos et aleam docuit; ex ipsis enim omne scelus,
malitia et deformitas procedit, de quibus in Genesi in benedictioni-
bus Symeon et Levi ait Iacob: "Vasa iniquitatis in habitationibus
eorum, in consilium eorum non veniat anima mea"
, quos Psalmista
vocat vasa mortis, Esaias vocat vasa furoris et Ieremias vocat vasa
irae, Ezechiel vasa interfectionis et interitus: et princeps eorum
Belial, quod interpretatur 'sine iugo' sive 'inobediens, praevarica-
tor et apostata', de quo Paulus ait ad Corinthios: "Quae conventio
Christi ad Belial?"
. Sequuntur quarto ultores scelerum et princeps
eorum Asmodeus, videlicet 'faciens iudicium'. Post hos quinto
ordine veniunt praestigiatores, qui imitantur miracula et inserviunt
cacomagis et maleficis et seducunt populum in miraculis suis, sicut
serpens Evam seduxit: et princeps eorum Satan, de quo in Apocalypsi
scriptum est quod seducit universum orbem faciens signa magna
et ignem de coelo descendere in terram in conspectu hominum,
seducens habitantes in terra propter signa quae data sunt illi facere.
Sexto sese offerunt aeėeae potestates; hae se miscent tonitruis, ful-
minibus et fulgori, corrumpentes aėrem, pestilentias et alia mala in-
ducentes; e quorum numero sunt, quos narrat Apocalypsis quatuor
angelos quibus datum est nocere terrae et mari, tenentes quatuor
ventos a quatuor angulis terrae: et princeps eorum, dictus Meririm,
hic est daemon meridianus, spiritus aestuans et daemon furens in
meridie, quem Paulus ad Ephesios vocat principem potestatis aėris


pagina successiva »
 
p. 453