BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 454

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

huius et spiritum qui operatur in filios diffidentiae . Septimam man-
sionem tenent furiae, seminatrices malorum et discordiarum et bel-
lorum et vastationum: quorum princeps in Apocalypsi vocatus est
graece Apollion, hebraice Abaddon, hoc est 'exterminans et
vastans'. Octavo loco stant criminatores sive exploratores: quorum
princeps Astaroth, hoc est 'explorator', graece dictus diabolus, hoc
est 'criminator' vel 'calumniator', qui in Apocalypsi vocatur accusa-
tor fratrum nostrorum, accusans illos ante conspectum Dei nostri
die et nocte. Porro ultimum locum habent tentatores sive insidia-
tores, qui singulis hominibus singuli adsunt, quos idcirco malos ge-
nios vocamus et princeps eorum Mammon, qui interpretatur
'cupiditas'. Daemones autem malos omnes unanimiter astruunt in
hoc infimiori mundo vagantes omnibus infensos, quos iccirco diabo-
los vocant, de quibus ait Augustinus libro primo De Incarnatione Verbi
ad Ianuarium
, inquiens: "De diabolo quoque et angelis eius con-
trariis virtutibus ecclesiastica praedicatio docuit quoniam sint qui-
dem haec; quae autem sint aut quomodo sint non satis clare dis-
posuit. Apud plurimos tamen ista habetur opinio quod angelus
fuerit iste diabolus et, apostata effectus, quamplurimos angelorum
secum declinare persuaserit, qui et nunc usque angeli ipsius nun-
cupantur"
; hos tamen Graecia non omnes damnatos putat, nec hos
quidem omnes esse ex proposito malos, sed quod ab condito aevo
rerum dispensatio ea sit ratione instituta, ut illis animarum peccatri-
cum carnificina delegata sit. Caeteri theologi dicunt nullos dae-
mones creatos malos, sed ex bonorum ordinibus propter praeva-
ricationem coelis pulsos et deiectos; quorum casum non solum nostri
et Hebraeorum theologi docent, sed etiam Assyrii, Arabes, Aegyptii
et Graeci suis dogmatibus confirmant: Pherecydes Syrus casum
daemonum describit et Ophin, hoc est serpentem daemoniacum,
caput fuisse rebellantis exercitus; eundem casum Trismegistus in
Pimandro et Homerus sub nomine Atarum suis decantat carminibus


pagina successiva »
 
p. 454