BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 455

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


et Plutarchus in sermone De foenore Empedoclem eiusmodi daemo-
num lapsum novisse significat; ipsi quoque daemones multoties ca-
sum suum confessi sunt. Hi itaque deiecti in hanc vallem miseriae
partim hoc caliginoso aėre propinqui nobis oberrant, alii lacus, flu-
vios et aequora habitant; alii terras, terrestria territant et qui puteos
et metalla effodiunt invadunt, hiatus terrae provocant, montium
fundamenta concutiunt nec homines modo, sed et animalia vexant;
alii solo risu et illusione contenti fatigare eos potius student quam
nocere; alii, ultra proceritatem giganteo corpore sese sustollentes,
nunc sese acclivos ad pygmaeorum parvitatem submittentes et in
varias figuras sese vertentes, homines inani terrore perturbant; alii
mendaciis student et blasphemis, qualem unum in tertio Regum libro
legimus inquientem: "Egrediar et ero spiritus mendax in ore omni-
um prophetarum Achab"
; pessimum autem daemonum genus co-
rum qui obsident itinera, irruentes transeuntibus, gaudent bellis et
effusione sanguinis et affligunt homines saevissimis insultibus: tales
legimus apud Matthaeum, ob quorum metum per viam illam tran-
sire iam nullus audebat. Iam vero nocturnos et diurnos et meridia-
nos daemones Scriptura commemorat et alios nequitiae spiritus
variis vocabulis describit, quales apud Esaiam legimus onocen-
tauros, ericios, pilosos, sirenes, lamias, ululas, struthiones et in
Psalmis aspides, basiliscos, leones, dracones et in Evangelio scorpius
legitur et mammona et princeps huius mundi et rectores tene-
brarum, quorum omnium princeps Beelzebub, quem Scriptura
pravitatis principem appellat. Porphyrius illorum principem esse
Serapin ait, qui et Pluto a Graecis nominatur; tum et praeest illis
Cerberus, triceps ille canis, scilicet quia in tribus elementis, aėre,


pagina successiva »
 
p. 455