BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 456

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


aqua, terra, versatur, perniciosissimus daemon: unde etiam quae in
illis tribus elementis plurimum potest, Proserpina, illorum princeps
est, quod et ipsa de se testatur in Responsis his versibus:
Naturae triplicis ego sum Lucina puella,
Taurea itemque triceps, missa e coelo aurea Phoebe,
Quam multae variant formaeque trinaque signa,
Quae terna et simulacra fero, terrae, aėris, ignis,
Quippe meis atris terrarum est cura molossis.

Origenis placitum de daemonibus est: daemones, qui proprio
arbitrio cum principe suo diabolo ab Dei ministerio recesserunt, si
paululum resipiscere coeperint, humana carne circundari, ut hac
deinceps poenitentia post resurrectionem eodem curriculo quo in
carnem venerunt, ad Dei visionem postliminio redeant, liberati tunc
etiamnum aethereis et aėreis corporibus tuncque genua Deo curvan-
da omnia coelestium, terrestrium et infernorum, ut sit Deus omnia
in omnibus.
Quin et divus Ireneus probat Iustini martyris senten-
tiam, qui dixerit Satanam nusquam ausum dicere blasphemiam ad-
versus Deum, priusquam advenisset in terras Dominus, eo quod
nondum cognosceret damnationem suam. Esse autem plerosque ex
lapsis daemonibus, qui futuram suam salutem sperent, plerique
opinantur ex Pauli eremitae historia, ab Hieronymo conscripta et
per ecclesiam canonicis horis venerata, atque ex Brandani legenda
ita edocti illorumque preces exaudiendas vel hoc argumento adse-
runt quod in Evangeliis legitur Christum exaudisse preces daemo-
num ac concessisse illis quod ingressi sint gregem porcorum;
adstipulatur istis etiam Psalmus septuagesimus primus secundum
nostram supputationem, secundum supputationem autem Hebrae-
orum septuagesimus secundus, ubi nos legimus: "Coram illo
procident Aethiopes et inimici eius terram lingent"
— ibi iuxta
hebraicam, veritatem legitur: "Coram ipso flectent genua in-
habitantes solitudinem"
, hoc est aėrei spiritus eum adorabunt, ut
cabalistae adserunt, "et inimici eius pulverem lingent", quod de
Zazele atque eius exercitu exponunt, de quo in Genesi legitur:


pagina successiva »
 
p. 456