BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 103

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


nonne idem spiritus spirans spiraculum vitae idemque etiam, Mose
et Paulo testibus, ''ignis consumens est''? Elementa igitur ubique
et in omnibus reperiri suo modo nemo negare potest: primum in is-
tis inferioribus, sed feculenta et crassa, in coelestibus autem puriora
et nitida, in supracoelestibus vero viventia et ex omni parte beata.
Sunt igitur elementa in Archetypo ideae producendorum, in intel-
ligentiis distributae potestates, in coelis virtutes, in inferioribus
crassiores formae.>

De virtutibus rerum naturalium ab elementis proxime dependentibus. Cap. IX

Virtutes rerum naturales quaedam sunt elementales, ut calefacere,
frigefacere, humefacere, exsiccare, et vocantur operationes seu
qualitates primae <et secundum actum: hae enim qualitates solae
totam omnino transmutant substantiam, quod aliarum qualitatum
nulla facit>. Quaedam vero insunt rebus ab elementis componenti-
bus, tales etiam ultra qualitates primas, ut sunt maturativae, diges-
tivae, resolutivae, mollificativae, indurativae, stypticae, abstersi-
vae, corrosivae, causticae, apertivae, evaporativae, confortativae,
mitigativae, conglutinativae, opilativae, expulsivae, retentivae, at-
tractivae, repercussivae, stupefactivae, elargitivae, lubrificativae et
aliae plures: multa enim habet agere qualitas elementalis in mixto,
quae per se non operatur. Et hae operationes dicuntur qualitates
secundariae, quia sequuntur naturam et mensuram mixtionis
primarum virtutum <quemadmodum de his in medicorum libris
copiose tractatur>: sicut maturatio, quae est operatio caloris natura-
lis secundum certam mensuram in substantia materiae, induratio
operatio est frigoris, similiter et congelatio et sic de similibus. Et hae
operationes quandoque agunt in membrum determinatum, ut
provocantes urinam vel lac vel menstrua, et dicuntur qualitates
tertiae, quae sequuntur secundas sicut secundae primas. Secundum


pagina successiva »
 
p. 103