BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 457

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


"Terram comedes cunctis diebus vitae tuae" et alibi dicit Propheta:
"Quia pulvis terrae panis eius": hinc cabalistae etiam daemones
nonnullos salvandos putant, quod etiam sensisse constat Orige-
nem.>

<De corporibus daemonum. Cap. XIX>

<De corporibus daemonum magna est recentiorum theologorum cum
philosophis dissentio. Nam Thomas adfirmat angelos omnes esse in-
corporeos, similiter et malos daemones; adsumere tamen quan-
doque corpora, quibus mox exuantur. Et Dionysius in Divinis
nominibus
angelos esse incorporeos constanter adfirmat. Augustinus
tamen Super Genesim sic prodit: " Daemones aėrea atque ignea dicun-
tur animalia, quia corporum aėreorum natura vigent, nec per mor-
tem dissolvuntur, quoniam praevalet in eis elementum ad agendum
aptius quam ad patiendum"
. Idem astruere videtur angelos omnes
ab initio creationis suae corpora habuisse aėrea, ex puriore superio-
reque aėris parte formata, ad agendum idonea non ad patiendum;
eaque post confirmationem bonis angelis conservata, malis autem in
lapsu demutata fuisse in aėris crassioris qualitatem, ut etiam igne
possint torqueri. Quin et magnus Basilius non daemonibus modo,
sed et puris etiam angelis corpora tribuit veluti spiritus quosdam
tenues et aėreos atque puros. Consentit his etiam Gregorius Nazi-
anzenus. Apuleius non omnes daemones putat habere corpora, si-
quidem in libro De daemone Socratis: "Genus aliud augustius — ait —
daemonum, qui semper a corporeis compedibus et nexibus liberi,
procurantur certis precatibus"
. Verum Psellus platonicus et
christianus daemonum naturam non putat esse sine corpore; non
idem tamen angelicum et daemonicum corpus. Nam illud omnis


pagina successiva »
 
p. 457