BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 458

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

expers materiae, daemonicum vero quodammodo materiale, sicut
umbrarum corpora, et subiectum passioni, ut etiam percussum
doleat et igne exuratur in conspicuas cineres, quod in Tuscia ali-
quando factum memoriae proditur. Et licet spiritale corpus sit,
maxime tamen sensibile est et tactum patitur; et licet resectum, coit
rursum recreatque sicut aër et aqua, interim tamen maxime dolet:
hinc timent aciem ferri et tela et enses. Hinc apud Vergilium Sibylla
ait Aeneae:
Tuque invade viam vaginaque eripe ferrum.
Super quo dicit Servius voluisse Aeneam habere ensem consecra-
tum. Genera daemonicorum corporum Orpheus quoque describit:
est quidem corpus unum quod igne tantum constat sed visum non
patitur, quos igneos et caelestes daemones Orpheus vocat; alterum
ignis aërisque mixtione contemperatum, unde aëtherei et aerei nun-
cupantur; cui si aqueum quiddam accesserit, tertium genus consur-
git, unde dicuntur aquei qui quandoque visu percipiuntur; quibus
si aliquid terreum addatur, sed non ita crassum, terreni daemones
nuncupantur, eosque iam magis conspicuos nostrisque sensibus
occurrentes.

Corpora autem sublimiorum daemonum angelorum ex purissimo
aethereo elemento coalita sunt, nemini hominum temere visibilia
nisi divinitus speciem suam offerant: filis adeo texta sunt splendidis
et usque adeo tenuibus, ut radios omnes nostri visus raritate trans-
mittant et splendore reverberent et subtilitate frustrentur. De qui-
bus Chalcidius ait: "Aetherei aëreique daemones, quia corpora
eorum neque tantum ignis habent ut sint perspicua, neque tantum
terrae ut soliditas eorum tactui renitatur, totaque eorum compago
ex aetheris serenitate et aëris liquore connexa, indissolubilem coag-
mentavit superficiem. Reliqui daemones neque ita probabiles neque
ita incommodi nec invisibiles semper, interdum conspicui, in diver-
sas convertuntur figuras; exanguium quoque simulachrorum
umbraticas formas induunt, obesi corporis illuviem trahentes;
habentque nimiam cum sylva (quam malignam animam veteres


pagina successiva »
 
p. 458